codex světla, starých pravd, hledání a nalézání...

leden 2009

15. 1. 2009 20:38
Štítky: legendy

[XVII · DE SANCTO HYLARIO]

 

DE NOMINE

     1|Hylarius dictus est quasi hylaris, quia in seruitio dei ualde hylaris fuit; 2|uel dicitur Hylarius quasi alarius, ab altus et ares uirtus, quia fuit altus in scientia et uirtuosus in uita; 3|uel Hylarius dicitur quasi ab yle quod est quasi primordialis materia que obscura fuit: 4|et ipse in dictis suis magnam habet obscuritatem et profunditatem.

 

DE SANCTO HYLARIO XVII

     5|Hylarius Pictauorum urbis episcopus regionis Aquitanie oriundus quasi refulgens lucifer inter astra processit. 6|Hic uxorem primitus habens et filiam, in laicali habitu monasticam uitam ducebat, tandem in uita et scientia proficiens in episcopum est electus. 7|Cum igitur beatus Hylarius non solum ciuitatem suam, sed etiam totam Franciam ab hereticis defensaret, ad suggestionem duorum episcoporum qui heresi fuerant deprauati ab imperatore qui hereticorum fautor erat cum beato Eusebio Vercellensi est in exilium relegatus. 8|Denique cum ubique ariana heresis pulluraret et ab imperatore licentia data esset ut omnes episcopi conuenirent et de ueritate fidei disputarent, cum sanctus Hylarius aduenisset, ad petitionem dictorum episcoporum qui eius eloquentiam ferre non poterant Pictauiam redire compellitur. 9|Cum autem ad insulam Gallinariam que tota erat plena serpentibus propinquasset et in ipsam descendisset, omnes serpentes ex sui uisione fugabat et in medio insule palum fixit nec amplius libertas data est illis occupare quod uetuit tamquam pars insule non sit terra sed pelagus. 10|Cum ergo Pictauis esset, quendam infantem sine baptismo defunctum suis orationibus ad uitam restituit; 11|nam tamdiu iacuit in puluere donec pariter surgerent senex de oratione et infans de morte. 12|Cum autem Apra filia eius maritum uellet accipere, Hylarius pater eius eam predicauit et in sacre uirginitatis proposito confirmauit; 13|quam ille firmam considerans et ne aliquando flecteretur formidans dominum instantius exorauit ut eam ad se reciperet nec ultra uiuere permitteret. 14|Quod et factum est, nam post paucos dies ad dominum migrauit. 15|Quam ipse propriis manibus sepeliuit. 16|Quod mater beate Apre considerans episcopum rogauit ut sibi quod et filie impetraret; 17|quod et fecit et ipsam oratione sua ad regnum premisit. 18|Eo tempore Leo papa hereticorum perfidia deprauatus omnium episcoporum concilium conuocauit. 19|Quibus conuocatis Hylarius non uocatus aduenit. 20|Quod audiens papa precepit ne aliquis sibi assurgeret nec aliquem locum daret. 21|Cum ergo ingressus fuisset, dixit ad eum papa: 22|«Tu es Hylarius Gallus?». 23|Et ille: «Non sum Gallus, sed de Gallia, id est non sum in Gallia natus, sed de Gallia episcopus». 24|Cui papa: «Et si tu es Hylarius de Gallia ego sum Leo, Romane sedis apostolicus et iudex». 25|Cui Hylarius: «Et si sis Leo, non de tribu Iuda; 26|et si iudicans resides, sed non in sede maiestatis». 27|Tunc papa cum indignatione surrexit dicens: 28|«Modicum prestolare donec redeam et tibi quid mereris reddam». 29|Cui Hylarius: «Si non redieris quis mihi pro te responsurus erit?». 30|Et ille: «Concitus redibo et tuam superbiam humiliabo». 31|Cum ergo papa ad secreta nature iuisset, dissenteria periit et omnia intestina ibidem proiciens miserabiliter uitam finiuit. 32|Interea uidens Hylarius quod nullus sibi assurgeret, patienter ferens in terram se posuit dicens: 33|«Domini est terra». 34|Statimque nutu dei terra quam insederat sursum se extulit et usque in equalitatem aliorum episcoporum se leuauit. 35|Cum igitur papa miserabiliter nuntiaretur defunctus, assurgens Hylarius omnes episcopos in fide catholica confirmauit et confirmatos ad propria remisit. 36|Hoc autem miraculum de morte Leonis pape dubitationem habet, tum quia hystoria ecclesiastica uel tripartita nihil de hoc loquitur, tum quia aliquem papam talis nominis tunc fuisse chronica non testatur, tum quia Ieronimus dicit: 37|'Sancta Romana ecclesia semper immaculata permansit et in futuro manebit sine ulla hereticorum insultatione'. 38|Posset tamen dici quod tunc erat aliquis papa sic uocatus non quidem canonice electus, sed tyrannice intrusus. 39|Vel forte Liberius papa qui Constantino heretico fauebat, alio nomine dictus est Leo. 40|Tandem multis miraculis perpetratis, cum beatus Hylarius infirmatus obitum suum imminere cognosceret, Leontium presbiterum quem maxime diligebat ad se uocauit et nocte imminente ut foras exeat admonuit et si quid audiret ut renuntiaret imperauit. 41|Ille iussa complens uoces adhuc ciuitatis tumultuantis se audisse reuertens exposuit et cum circa eum uigilaret finem eius expectans media nocte iterum iubetur exire et quid audiret iacenti referret. 42|Qui cum nihil se audisse renuntiasset, mox nimia claritas quam etiam predictus presbiter sufferre non poterat, ad eum intrauit et sic paulatim recedente lumine ad dominum migrauit. 43|Floruit circa annos domini cccxl sub Constantino..44 Cum duo mercatores formam cere communiter haberent et unus altero renitente eam ad altare sancti Hylarii obtulisset, statim per medium diuisa pars una ibi remansit, reliqua ad renitentem deuenit. 45|Tunc ille confusus ingemuit et munera maiora obtulit.

  

[XVIII · DE SANCTO MACHARIO]

 

DE NOMINE

     1|Macharius dicitur a macha quod est ingenium et ares uirtus; 2|uel a macha quod est percussio et rio magister: 3|fuit enim ingeniosus contra demonis fallaciam, uirtuosus quantum ad uitam, percussio in domatione corporis, magister in regimine prelationis; 4|uel Macharius id est beatus.

 

DE SANCTO MACHARIO XVIII

     5|Macharius abbas descendit de Syti et intrauit dormire in monumento ubi sepulta erant corpora paganorum et extraxit unum corpus sub caput suum tamquam plumacium. 6|Demones autem eum uolentes terrere uocabant quasi unam mulierem dicentes: 7|«Surge, ueni nobiscum ad balneum». 8|Et alter demon sub ipso tamquam ex mortuo illo dicebat: 9|«Peregrinum quendam habeo super me, non possum uenire». 10|Ille autem non expauit, sed tundebat corpus illud dicens: 11|«Surge et uade, si potes». 12|Et audientes demones fugerunt uoce magna clamantes: 13|«Vicisti nos!». 14|Dum aliquando Macharius abbas a palude ad cellam suam preteriret, occurrit ei dyabolus cum falce messoria et uolens eum de falce percutere non potuit. 15|Et dixit ei: 16|«Multam uiolentiam patior a te Machari, quia non possum preualere aduersum te. 17|Ecce enim quidquid tu facis et ego facio, ieiunas tu et ego penitus non comedo, uigilas tu et ego omnino non dormio. 18|Vnum est solummodo in quo me superas». 19|Et dixit abbas: 20|«Quid est illud?». 21|Cui ille: «Humilitas tua per quam non preualeo aduersum te». 22|Dum temptationes ipsum nimium molestarent, surgens et magnum saccum arene humeris suis imponens diebus multis sic per desertum ibat. 23|Quem Theosebius inueniens dixit: 24|«Abba, cur tantum onus portas?». 25|Et ille: «Vexo uexantem me». 26|Abbas Macharius uidit Sathanam transeuntem in habitu hominis et habentem uestimentum lineum laceratum et per omnia foramina pendebant ampulle et dixit ei: 27|«Quo uadis?». 28|Et ille: «Vado potionare fratres». 29|Cui Macharius: «Quare tot ampullas portas?». 30|Respondit: «Gustum fratribus porto, et si unum alicui non placebit, offeram aliud uel tertium, et sic per ordinem ut aliquid placeat». 31|Et cum rediret, dixit ei Macharius: 32|«Quid fecisti?». 33|Respondit: «Omnes sanctificati sunt et nemo mihi acquieuit, nisi unus qui uocatur Theotistus». 34|Surgens autem Macharius illuc iuit et fratrem temptatum inueniens sua cum exhortatione conuertit. 35|Post hec iterum eum Macharius inueniens dixit: 36|«Quo uadis?». 37|Cui ille: «Ad fratres uado». 38|Reuertenti occurrit senex et dixit: 39|«Quid faciunt fratres illi?». 40|Cui dyabolus: «Male». 41|Et dixit: «Quare?». 42|«Quia omnes sancti sunt et, quod est maius malum, unum quem habebam amisi et omnibus sanctior factus est». 43|Audiens hoc senex gratias egit deo.

     44|Quadam die sanctus Macharius caput defuncti reperit et, dum orasset, interrogauit illud cuius caput fuerit. 45|Et respondit se fuisse paganum. 46|Et dixit ei Macharius: 47|«Vbi est anima tua?». 48|Respondit: «In inferno». 49|Cumque requireret si multum erat in profundo, respondit quod tantum in profundo esset quantum distaret terra a celo. 50|Cui Macharius: «Suntne aliqui te profundiores?». 51|Respondit: «Etiam Iudei». 52|Et ille: «Et ultra Iudeos sunt aliqui profundiores?». 53|Cui ille: «Profundiores omnibus sunt falsi christiani qui Christi sanguine redempti tantum pretium paruipendunt». 54|Dum per quandam solitudinem profundissimam pergeret, ad quodlibet miliare arundinem figebat ut postmodum redire sciret. 55|Sed dum iam nouem dietas fecisset et in quodam loco quiesceret, dyabolus omnes arundines collegit et ad caput eius posuit unde ad redeundum plurimum laborauit.

     56|Frater quidam plurimum cogitationibus suis molestabatur quod scilicet in cella inutiliter esset, sed si inter homines habitaret, multis prodesse posset. 57|Qui cum cogitationes suas Machario retulisset, ille ait: 58|«Fili, sic eis responde: 59|"Hoc saltem facio quia propter Christum parietes istius celle custodio"». 60|Dum quendam culicem se pungentem manu occidisset et multum ex illo sanguinis emanasset, reprehendens se quod propriam uindicasset iniuriam, nudus sex mensibus in deserto mansit et inde a scabronibus totus laceratus exiuit. 61|Post hoc multis clarus uirtutibus in pace quieuit.

  

[XIX · DE SANCTO FELICE]

 

     1|Felix prenomine in pincis dicitur, uel a loco in quo requiescit uel a subulis cum quibus passus perhibetur, nam pinca subula dicitur. 2|Aiunt enim quod, cum magister puerorum extiterit et eis nimium rigidus fuerit, tentus a paganis, cum Christum libere confiteretur, traditus fuit in manibus puerorum quos ipse docuerat; 3|qui eum cum stilis et subulis occiderunt. 4|Ecclesia tamen magis tenere uidetur quod non martyr extitit, sed confessor. 5|Hic ad quodcumque ydolum ducebatur ut ei sacrificaret in illud exufflabat et continuo corruebat. 6|Legitur autem in quadam legenda alia quod dum Maximus, Nolanus episcopus, persecutionem fugiens fame et gelu afflictus solo corruisset, Felix ab angelo ad eum mittitur et cum nihil cibi haberet, de sente proxima pendentem uidit racemum de quo in os eius expressit uinum humerisque impositum secum detulit. 7|Ipso igitur defuncto Felix in episcopum eligitur. 8|Qui dum predicaret et persecutor eum quereret, inter parietes dirutos per modicum aditum se occultauit statimque nutu dei per aditum illum telas aranee texuerunt. 9|Quas dum persecutores conspiciunt, neminem illic esse putantes abscedunt. 10|Inde ad alium locum pergens a quadam uidua per tres menses alimenta suscepit, nunquam tamen faciem eius uidit. 11|Tandem pace reddita ad ecclesiam suam rediit et ibi in pace quieuit, sepultus iuxta urbem in loco qui dicitur Pincis. 12|Huic et alius erat frater qui Felix similiter dicebatur. 13|Cumque etiam ipse adorare ydola cogeretur, dixit: 14|«Inimici estis deorum uestrorum quia si me ad illos duxeritis, in eos sicut frater meus exufflabo et corruent». 15|Excolebat autem sanctus hortum. 16|Quidam uero olera eius rapere cupientes, dum furtum se facere cogitabant, tota nocte hortum diligentius excolebant, mane autem a sancto salutati peccatum suum confitentes ad propria redierunt. 17|Venientes autem gentiles ut eum tenerent, manus eorum dolor nimius apprehendit. 18|Qui dum ulularent, dixit eis: 19|«Dicite "Christus est deus" et dolor continuo uos dimittet». 20|Quibus dicentibus sanati sunt. 21|Pontifex ydolorum ad eum uenit dicens: 22|«Domine, ecce, deus meus ut te uenientem uidit continuo fugam arripuit. 23|Cui dum dicerem: "Quare fugis?", 24|ait: "Virtutem huius Felicis ferre non possum". 25|Si ergo deus meus ita te timet, quanto magis ego te timere debeo!». 26|Quem cum Felix in fide instruxisset, baptizari se fecit. 27|Adorantibus Apollinem dixit Felix: 28|«Si uere deus est Apollo dicat mihi quid est quod in manu clausum nunc teneo». 29|Habebat autem in manu cedulam in qua oratio dominica erat scripta. 30|Quo nihil respondente gentiles conuersi sunt. 31|Tandem missa celebrata et populo data pace, in pauimentum in oratione se proiciens migrauit ad dominum.

  

[XX · DE SANCTO MARCELLO]

 

DE NOMINE

     1|Marcellus dictus est quasi arcens malum a se, uel Marcellus quasi maria percellens, id est mundanas aduersitates percutiens et conculcans. 2|Assimilatur enim mundus mari quia, sicut dicit Chrysostomus super Matheum, in mari est sonus confusus, timor continuus, ymago mortis, undarum contentio infatigabilis, inconstantia iugis.

 

DE SANCTO MARCELLO XX

     3|Marcellus cum Rome summus pontifex esset et Maximianum imperatorem de nimia in christianos seuitia increparet, imperator fustibus cedi iussit. 4|Iratus quoque idem Maximianus contra Ciriacum, Marcelli diaconem, eo quod sororem suam a demone liberatam ad fidem conuerterat, precepit nudum et cathenis ligatum per ciuitatem ante redam trahi. 5|Cum ergo Marcellus argueretur et in quadam domo cuiusdam matrone in ecclesia consecrata missam ageret, iratus imperator domum illam fecit stabulum iumentorum et eundem Marcellum ibidem cum custodia ad seruitium animalium deputauit. 6|In quo seruitio post multos annos in domino requieuit circa annos domini cclxxxvii.


1. 1. 2009 19:54

Navščěv nás, Kriste žádúcí (Praha UK XVII F 30, fol. 62b—63a), ed. Lehár, J. 199


Navščěv nás, Kriste žádúcí,

všeho světa všemohúcí,

daj nám v srdci sě poznati,

bez hřiechu tebe čakati.

 

5 Protos vstúpil v život panny,

jsa Bohem, byl si útrobný,

chúd, bled, bit, pro ny ohavný,

po tváři zedrán, zplvaný.

Potiv sě potem krvavým,

10 visel si s lotrem rúhavým,

rúh, pláč, křik, smrt směles podstúpíl,

ot smrtis nás tak vykúpil.

Dajž nám žití vykúpenie,

život věčný, oslavenie,

15 věčný, jenž si u věčnosti,

zbav biedy, daj své radosti,

nebť chlípnost, svět, Črt vítězí,

vešken svět hřiechy již hoří,

řád, pravda, viera potuchla,

20 valem jdú lidé do pekla!

Bože, jenžs Trojice svatá,

i Maria, panno čistá,

a všechna říše nebeská,

pomozte zvlášče ot světa!

25 Ktož tu modlitvu řiekají

a Ježíše v srdci mají,

ščedrěť jeho požívají,

viděti jeho žádají.

Chvála Bohu Otci, Synu

30 milému, svatému Duchu,

vše jednomu Hospodinu,

jenž svým dává žádost čistú.


1. 1. 2009 19:44
Štítky: legendy

Moc milej papež. Byl v tý nejpříhodnější době, kdy už se nezabíjelo (první nepopravenej, neumučenej po dlouchých letech!). Díky němu stojí všecky ty krásný nejstarší baziliky v Římě.  

 

[XII · DE SANCTO SILVESTRO]

 

DE NOMINE

     1|Siluester dicitur a sile quod est lux et terra quasi lux terre, id est ecclesie que instar bone terre habet pinguedinem bone operationis, nigredinem humiliationis et dulcedinem deuotionis; 2|per ista enim tria cognoscitur bona terra, ut ait Palladius. 3|Vel Siluester dicitur a siluas et trahens quia homines siluestres, id est incultos et duros, ad fidem traxit. 4|Vel sicut dicitur in glossario: 5|'Siluester uiridis, agrestis, umbrosus, nemorosus'; 6|uiridis celestia contemplando, agrestis se ipsum excolendo, umbrosus ab omni concupiscentia refrigeratus, nemorosus inter arbores celi plantatus. 7|Eius legendam compilauit Eusebius Cesariensis quam beatus Gelasius in concilio septuaginta episcoporum a catholicis legendam commemorat, sicut in decreto habetur.

 

DE SANCTO SILVESTRO XII

     8|Siluester a matre re et nomine Iusta genitus et a Cyrino presbytero eruditus hospitalitatem summo opere exercebat. 9|Tymotheus autem quidam christianissimus ab eo in hospitium suscipitur qui tamen ob persecutionem ab aliis uitabatur. 10|Hic post annum coronam est assecutus martyrii dum predicaret constantissime fidem Christi. 11|Putans uero Tarquinius prefectus Tymotheum multis abundasse diuitiis eas a Siluestro expetiit inferens minas mortis, sed cum uere Tymotheum huiusmodi diuitias non habuisse comperit, Siluestrum ydolis immolare precepit alioquin in crastinum diuersa reciperet genera tormentorum. 12|Cui Siluester: «Stulte, hac nocte morieris et sempiterna tormenta recipies et, uelis nolis, uerum esse deum quem colimus recognosces». 13|Siluester igitur carceri traditur et Tarquinius ad prandium inuitatur. 14|Dum ergo comederet, os piscis in eius gutture sic uersatur ut nulla ratione reicere potuerit uel glutire. 15|Sicque media nocte defunctus ad tumulum cum luctu ducitur et Siluester cum gaudio a carcere liberatur. 16|Qui non solum a christianis, sed etiam a paganis miro diligebatur affectu; 17|erat enim aspectu angelicus, sermone nitidus, integer corpore, sanctus opere, consilio magnus, fide catholicus, spe patientissimus, caritate diffusus. 18|Mortuo igitur Melchiade, episcopo urbis Rome, Siluester ab omni plebe plurimum renitens in summum pontificem est electus. 19|Hic omnium orphanorum, uiduarum et pauperum nomina in matricula scripta habebat et omnibus necessaria prouidebat. 20|Hic quartum, sextum diem et sabbatum ieiuniis instituit obseruandum, quintum uero quasi dominicum celebrandum. 21|Grecis uero christianis dicentibus sabbatum quinto die potius celebrandum respondit hoc fieri non debere, et quia hoc est traditionis apostolice et quia dominice debetur compassio sepulture. 22|Cui illi: «Vnum est sabbatum sepulture in quo semel est in anno ieiunium exhibendum». 23|Quibus Siluester: «Sicut omnis dies dominicus resurrectionis gloria, sic omne sabbatum decoratur dominica sepultura». 24|Igitur de sabato acquiescunt, sed de quinta feria uehementer contendunt asserentes non debere christianorum sollempnitatibus sociari. 25|Siluester autem eius dignitatem precipue in tribus ostendit, quoniam hac die dominus in celos ascendit et corporis et sanguinis sui sacramentum instituit et sacrum chrisma ecclesia confecit. 26|Omnes igitur eius rationibus acquiescunt.

     27|Persequente autem Constantino christianos, Siluester de urbe exiit ac in quodam monte cum suis clericis mansit. 28|Ipse autem Constantinus merito persecutionis tyrannice in incurabilem cecidit plagam lepre. 29|Tandem ad consilium ydolorum pontificum adducta sunt tria milia puerorum ut eos occidi faceret et se in eorum sanguine recenti et calido balnearet. 30|Egredienti autem eo ad locum ubi balneum parari debebat, matres puerorum eidem obuiant; 31|que resolutis crinibus miserabiliter ululabant et lacrimans Constantinus iussit stare currum et erigens se dixit: 32|«Audite me, comites et commilitones et omnes populi qui adstatis! 33|Dignitas Romani imperii de fonte nascitur pietatis que hanc etiam legem dedit, ut capitali sententie subderetur quicumque in bello aliquem occidisset infantem. 34|Quanta ergo erit crudelitas ut hoc nostris faciamus filiis quod fieri prohibimus alienis? 35|Quid iuuat barbaros superasse, si a crudelitate uincamur? 36|Nam uicisse extraneas nationes uirtus est bellantium populorum, uincere autem uitia et peccata uirtus est morum. 37|In illis ergo preliis fortiores nos existimus illis, in hiis uero nobis ipsis fortiores simus. 38|Qui enim fuerit in isto certamine superatus, uictoriam obtinet uictus, uictor enim post triumphum uincitur, si pietas ab impietate superatur. 39|Vincat ergo pietas in isto congressu. 40|Bene enim omnium aduersantium poterimus esse uictores, si sola pietate uincamur; 41|omnium etenim se esse dominum comprobat qui seruum se monstrauerit pietatis. 42|Melius est ergo me mori salua uita innocentium quam per eorum interitum uitam recuperare crudelem quam recuperare incertum est, cum tamen certum sit quod sic recuperata crudelis est». 43|Iussit igitur ut matribus suis pueri redderentur et dona plurima et infinita uehicula preberentur sicque matres que flendo uenerant ad loca sua cum gaudio redierunt. 44|Ipse autem.imperator ad palatium suum reuersus est. 45|Sequenti uero nocte Petrus et Paulus apparuerunt ei dicentes: 46|«Quoniam exorruisti effusionem sanguinis innocentis, misit nos dominus Ihesus Christus dare tibi recuperande consilium sanitatis: 47|Siluestrum igitur episcopum, qui apud montem Siraptim latitat, accersire. 48|Hic tibi piscinam ostendet in qua immersus tertio ab omni curaberis lepre morbo. 49|Tu uero Christo hanc uicissitudinem reddas ut ydolorum templa diruas, Christi restaures ecclesias et eius deinceps cultor fias». 50|Euigilans igitur Constantinus statim misit milites ad Siluestrum. 51|Videns Siluester milites ad palmam martyrii credidit se uocari, deo autem se recommendans et socios secum adhortans Constantino intrepidus presentatur. 52|Cui Constantinus assurgens ait: 53|«Bene te uenisse gratulamur». 54|Qui a Siluestro resalutatus narrauit ei per ordinem sui sompnii uisionem. 55|Percunctanti uero Constantino qui essent illi dii qui sibi apparuerunt Siluester respondit illos esse Christi apostolos et non deos. 56|Tunc ad preces imperatoris Siluester apostolorum ymagines sibi iussit afferri; 57|quas ut imperator aspexit, tales esse qui sibi apparuerant acclamauit. 58|Siluester igitur eum catechumenum fecit et unius hebdomade sibi ieiunium indixit et carceres aperiri monuit. 59|Cumque in aquam descendisset baptismatis, mirabilis ibi emicuit splendor lucis sicque inde mundus exiuit et Christum se uidisse asseruit. 60|Prima autem die sui baptismi hanc legem dedit, ut Christus ab urbe Romana tamquam uerus deus coleretur. 61|Secunda, ut si quis Christum blasphemaret puniretur. 62|Tertia, ut quicumque christiano fecisset iniuriam bonorum suorum parte dimidia priuaretur. 63|Quarta, ut sicut imperator Rome sic Romanus pontifex caput ab uniuersis episcopis habeatur. 64|Quinta, ut quicumque in ecclesias confugerit ab omnibus seruetur immunis. 65|Sexta, ut nullus nisi de licentia sui antistis ecclesiam edificet intra muros alicuius ciuitatis. 66|Septima, ut ad edificationem ecclesiarum decime possessionum regalium tri buantur. 67|Octaua imperator ad ecclesiam Sancti Petri uenit et de suis culpis se lamentabiliter accusauit. 68|Postmodum arrepto bidente ad fundamentum basilice construendum terram primus aperuit et duodecim cophinos in suis scapulis foras iecit.

     69|Hec ubi Helena mater Constantini augusti in Bethania consistens audiuit per litteras laudat filium quod abrenuntiasset simulacris ydolorum, sed dure increpat quod relicto deo Iudeorum crucifixum hominem deum colat. 70|Rescribit matri augustus ut Iudeorum magistros secum adducat et ipse christianorum doctores proferret ut sic ex disputatione mutua appareat fides uera. 71|Duxit igitur sancta Helena centum quadraginta unum doctissimos Iudeorum inter quos duodecim erant qui sapientia et eloquentia pre ceteris rutilabant. 72|Cum igitur Siluester cum clericis suis et predicti Iudei ad disputandum coram imperatore insimul conuenissent, de communi consensu duos iudices gentiles sapientissimos et probatos nomine Craton et Zenophilum statuerunt, ad quos pertineret sententia dicendorum; 73|qui licet gentiles erant tamen iustissimi et fideles talique inter eos sententia est firmatum ut uno stante et loquente alius non loquatur. 74|Incipiens igitur primus de illis duodecim nomine Abiathar ait: 75|«Cum isti tres deos dicant, patrem et filium et spiritum sanctum, manifestum est eos contra legem agere que dicit: 'Videte quia ego sum solus et non sit alius preter me'. 76|Denique si dicunt Christum deum esse quia multa signa fecit, in nostra etiam lege multi fuere qui miracula plurima fecerunt et tamen nunquam ex hoc deitatis nomen sibi usurpare ausi sunt, sicut iste Ihesus quem isti adorant». 77|Ad hoc Siluester: «Nos unum deum colimus, sed non in tanta solitudine eum dicimus ut gaudium filii non haberet. 78|Ex uestris autem libris trinitatem personarum uobis demonstare ualemus. 79|Nam patrem dicimus de quo propheta ait: 'Ipse inuocauit me pater meus etc.', filium de quo idem: 'Filius meus es tu etc.', spiritum sanctum, de quo idem: 'spiritus oris eius omnis uirtus eorum'. 80|In hoc etiam quod dixit 'Faciamus hominem ad ymaginem et similitudinem nostram' euidenter et personarum pluralitatem et deitatis unitatem demonstrat. 81|Licet autem sint tres persone, unus tamen est deus quod exemplo uisibili aliquatenus demonstrare ualemus». 82|Et accipiens purpuram imperatoris tres ibi plicas fecit dicens: 83|«Ecce uidete tre plicas». 84|Et explicans ait: 85|«Ecce quia tres plice sunt unus pannus, ita tres persone sunt unus deus. 86|De eo autem quod dicitur, quod ex miraculis deus credi non debet, cum alii plures sancti miracula fecerunt nec tamen se deos dixerunt sicut noster Christus deum per hoc se asserere uoluit, certe deus superbientes contra se nunquam passus est sine pena acerrima preterire, sicut patet in Dathan et Abyron aliisque quam pluribus. 87|Quomodo ergo mentiri potuerit et se deum dicere quod non erat, cum eum se deum dicentem nulla pena secuta fuerit et uirtutum efficacia comitabatur?». 88|Tunc iudices dixerunt: 89|«Constat Abiathar a Siluestro superatum. 90|Nam et ratio hoc docet quia si deus non esset et se deum dixisset, conferre uitam mortuis non ualeret». 91|Tunc illo amoto secundus, qui et Ionas, ad conflictum accedens ait: 92|«Abraham circumcisionem a deo accipiens iustificatus fuit et omnes filii Abrahe per cir.cumcisionem iustificabantur. 93|Igitur qui non fuerit circumcisus non erit iustificatus». 94|Ad quod Siluester: «Constat Abraham ante circumcisionem deo placuisse et amicum dei appellatum esse. 95|Igitur non circumcisio ipsum sanctificauit, sed fides et iustitia ipsum deo placere fecit. 96|Non igitur accepit circumcisionem in sanctificationem, sed in distinctionem». 97|Isto superato tertius, qui et Godolias, accedens ait: 98|«Quomodo Christus uester potest esse deus cum asseratis eum esse natum, temptatum, traditum, nudatum, felle potatum, ligatum, sepultum, cum hec omnia in deo esse non possint?». 99|Ad hoc Siluester: «De uestris libris hec omnia probamus de Christo predicta fuisse. 100|Nam de eius natiuitate dixit Ysaias: 'Ecce uirgo concipiet etc.'; 101|de eius tentatione Zacharias: 'Vidi Ihesum sacerdotem magnum stantem coram angelo et Sathan a dextris eius etc.'; 102|de eius traditione psalmus: 'Qui edebat panes meos magnificauit super etc.'; 103|de eius nudatione idem: 'Diuiserunt sibi uestimenta mea etc.'; 104|de eius fellea potatione idem: 'Dederunt in escam meam fel etc.'; 105|de eius ligatione Esdras: 'Vinxistis me non sicut patrem qui liberaui uos de terra Egypti, clamantes ante tribunal iudicis, humiliastis me suspendentes in ligno, tradidistis me'; 106|de eius sepultura Ieremias: 'In sepultura eius reuiuiscunt mortui'». 107|Cum ergo Godolias quid responderet non haberet, data sententia remotus est. 108|Quartus, qui et Annam, accedens ait: 109|«Ea que de aliis dicta sunt, Siluester iste de suo Christo predicta fuisse affirmat; 110|unum superest, quod probet hec de suo Christo dicta fuisse». 111|Ad quod Siluester: «Dabis ergo alium quem uirgo concepit, qui felle cibatus, spinis coronatus, crucifixus, mortuus et sepultus, qui resurrexit et ad celos ascendit». 112|Tunc Constantinus ait: 113|«Si alium non dederit, sciat se superatus». 114|Qui cum hoc agere non posset, hic amouetur et quintus, qui et Doeth, producitur. 115|Qui ait: 116|«Si ex semine Dauid Christus iste natus est et sanctificatus ut dicitis natus est, ergo baptizari non debuit ut iterum sanctificaretur». 117|Ad quod Siluester: «Sicut circumcisio in Christi circumcisione finem accepit, ita noster baptismus in Christi baptismate initium sanctificationis habuit. 118|Non ergo baptizatus est ut sanctificaretur, sed ut sanctificaret». 119|Qui cum taceret, ait Constantinus: 120|«Non taceret Doeth, si haberet contraria que proferret». 121|Tunc sextus, qui et Chusi, ait: 122|«Vellemus ut Siluester iste causas huius uirginalis partus nobis exponeret». 123|Ad quod Siluester: «Terra, de qua Adam formatus est, incorrupta erat et uirgo, quia nec se ad bibendum humanum sanguinem aperuerat nec maledictionem spinarum acceperat nec hominis mortui sepulturam habebat nec serpenti data fuerat ad edendum. 124|Oportuit ergo ex Maria uirgine nouum Adam fieri ut sicut serpens natum ex uirgine uicerat sic a nato ex uirgine uinceretur; 125|et qui Ade uictor extitit in paradiso ipse tentator factus est domini in deserto ut qui Adam uicerat manducantem uinceretur a domino ieiunante». 126|Hoc superato septimus, qui et Beniamin, ait: 127|«Quomodo filius dei Christus uester esse potest, qui a dyabolo temptari potuit ut modo in fame panem ex lapidibus facere urgeretur, modo in templi celsitudinem leuaretur, modo ad adorandum ipsum dyabolum induceretur?». 128|Ad quod Siluester: «Si dyabolus ideo uicit quia ab Adam est manducante auditus, constat eum ideo superatum quia est a Christo ieiunante contemptus. 129|Nos autem non in quantum deus, sed in quantum homo temptatum eum esse fatemur; 130|ideo autem tripliciter est temptatus ut a nobis omnes temptationes excluderet et formam uincendi daret. 131|Sepe namque in homine uictoriam abstinentie sequitur temptatio humane glorie et temptationem humane glorie appetitus dominii et excellentie comitatur; 132|ideo a Christo de hiis uincitur ut uincendi nobis forma donetur». 133|Isto superato octauus, qui et Aroel, ait: 134|«Constat quia deus summe perfectus est et nullius indiget. 135|Quid ergo opus ei fuit ut nasceretur in Christo? 136|Quomodo iterum Christum uerbum appellas? 137|Sed et hoc constat quia deus antequam haberet filium pater dici non potuit; 138|ergo si pater Christi postea dictus est, mutabilis factus est». 139|Ad hec Siluester: «Filius ante tempora ex patre est genitus ut faceret que non erant et in tempore est natus ut reficeret que perierant; 140|que etsi solo uerbo reficere poterat, sed per passionem, nisi homo fieret, redimere non ualebat quia in sua deitate ad patiendum aptus non erat. 141|Nec hoc erat imperfectionis, sed perfectionis si in sua non erat deitate passibilis. 142|Porro filium uerbum dici ex eo patet quia propheta ait: 'Eructauit cor meum uerbum bonum'. 143|Deus quoque semper pater fuit quia semper eius filius extitit. 144|Filius enim eius est uerbum eius, sapientia eius, uirtus eius. 145|In patre autem semper fuit uerbum, iuxta illud: 'Eructauit cor meum etc.'; 146|semper sapientia iuxta illud: 'Ego ex ore altissimi prodii primogenita ante omnem creaturam'; 147|semper uirtus iuxta illud: 'Ante omnes colles ego parturiebar, necdum fontes aquarum etc.' 148|Cum ergo pater nunquam fuerit sine uerbo, sapientia et uirtute, quomodo putas hoc nomen sibi ex tempore aduenisse?». 149|Hoc igitur amoto nonus, qui et Iubal, dixit: 150|«Constat quia deus coniugia non dampnat nec eis maledixit. 151|Quare ergo de coniugio natum negatis hunc esse quem.colitis, nisi ut obfuscare coniugia studeatis? 152|Rursus quomodo temptatur qui potens est, patitur qui uirtus est, moritur qui uita est? 153|Denique ad hoc cogeris ut duos filios esse dicas, unum quem pater genuit, alterum quem uirgo generauit. 154|Rursus quomodo fieri potest ut patiatur homo qui assumptus est, sine lesione eius a quo assumptus est?». 155|Ad hec Siluester: «Nos Christum non ideo natum de uirgine dicimus ut coniugia condempnemus, sed causas uirginei partus rationabiliter acceptamus. 156|Nec hac assertione obfuscantur, sed ornantur coniugia quoniam hec uirgo que Christum peperit de coniugio nata est. 157|Temptatur autem Christus ut omnes temptationes dyaboli uinceret, patitur ut uniuersas passiones subiceret, moritur ut mortis imperium subiugaret. 158|Dei quoque filius unus in Christo est qui sicut est uere dei filius inuisibilis, ita uisibilis est Christus; 159|est ergo inuisibile hoc quod deus est et est uisibile hoc quod homo est. 160|Pati uero posse hominem assumptum sine passione eius qui assumpsit, exemplo doceri potest. 161|Nam ut presentis purpure regis utamur exemplo, lana fuit et huic lane sanguis accedens colorem purpureum prebuit; 162|cum ergo teneretur digitis et torqueretur in filo, quid torquebatur? 163|Hoc quod regie dignitatis color est an hoc quod lana extiterat antequam purpura fieret? 164|Lane ergo assimilatur homo, colori purpure deus qui simul in passione fuit dum pateretur in cruce, sed passioni in nullo subiacuit». 165|Decimus, qui et Thara, dixit: 166|«Non mihi placet istud exemplum quia simul color torquetur cum lana». 167|Cui cum omnes contradicerent, Siluester dixit: 168|«Accipe ergo aliud exemplum. 169|Arbor in se habens solis splendorem, cum inciditur, ictum quidem suscipit, splendor autem ab incisione immunis extitit. 170|Sic homine patiente diuinitas nulli passioni subiacuit». 171|Vndecimus, qui et Sileon, ait: 172|«Si de Christo tuo prophete ista uaticinati sunt tante irrisionis et passionis et mortis causas scire uellemus». 173|Et Siluester: «Esuriuit Christus ut nos reficeret; 174|sitiuit ut ariditati nostre uitalia pocula ministraret; 175|temptatus est ut nos a temptationibus liberaret; 176|tentus est ut nos a demonum captura dimitteret; 177|irrisus est ut nos a irrisione demonum liberaret; 178|ligatus est ut nos a nodo maledictionis adsolueret; 179|humiliatus est ut nos exaltaret; 180|expoliatus est ut nuditatem prime preuaricationis indulgentia tegeret; 181|spineam coronam accepit ut flores paradisi perditos redonaret; 182|in ligno suspenditur ut concupiescentiam in ligno genitam dampnaret; 183|felle et aceto potatur ut hominem ad terram fluentem lac et mel introduceret et fontes nobis mellifluos aperiret; 184|mortalitatem suscepit ut suam immortalitatem donaret; 185|sepultus est ut sanctorum sepulturas benediceret; 186|surrexit ut mortuis uitam redderet; 187|ascendit in celum ut celi ianuam aperiret; 188|sedet a dextris dei ut preces credentium exaudiret». 189|Hec Siluestro prosequente uniuersi, tam imperator quam iudices et Iudei, in laudem Siluestri unanimiter proruperunt. 190|Tunc indignatus duodecimus, qui et Zambri, indignatione magna dixit: 191|«Miror uos sapientissimos iudices uerborum ambagibus credere et dei omnipotentiam existimare humana ratione concludi. 192|Sed iam cessent uerba et ueniamus ad facta. 193|Stultissimi namque sunt qui crucifixum colunt, cum ego nomen dei omnipotentis sciam, cuius uirtutem nec sufferunt saxa nec audire ualet quelibet creatura. 194|Et ut me uerum dicere comprobetis, taurus ad me ferocissimus adducatur et dum in eius aure nomen illud insonuerit, taurus illico morietur». 195|Ad quem Siluester: «Et tu quomodo hoc nomen non audiens didicisti?». 196|Zambri dixit: «Non est tuum hoc nosse misterium qui Iudeorum inimicus es». 197|Adducitur igitur taurus ferocissimus, uix a centum hominibus fortissimis tractus. 198|At ubi Zambri in aure eius uerbum protulit, continuo taurus mugiens oculosque eiciens expirauit. 199|Omnes igitur Iudei uehementer acclamant et Siluestro insultant. 200|Quibus Siluester: «Non dei nomen protulit, sed nomen pessimi demonis nominauit; 201|deus enim meus Ihesus Christus non solum uiuentes mortificat, sed etiam mortuos uiuificat. 202|Nam occidere posse sed uiuificare non posse est leonum, serpentum et ferarum. 203|Si ergo uult ut credam quod nomen demonis non fuerit, dicat iterum et uiuificet quod occidit. 204|Nam de deo scriptum est: 'Ego occidam et ego uiuere faciam'; 205|quod si non poterit, nomen demonis absque dubio nominauit qui uiuentem occidere potest, mortuum uiuificare non potest». 206|Cumque Zambri ad suscitandum taurum a iudicibus urgeretur, dixit: 207|«Suscitet eum Siluester in nomine Ihesu Galilei et nos omnes in eum credemus. 208|Nam etsi pennis posset uolare, istud tamen non ualet perficere». 209|Omnes igitur Iudei si suscitauerit se credituros promittunt. 210|Tunc Siluester oratione facta ad aurem tauri se applicans dixit: 211|«O nomen maledictionis et mortis egredere iussu domini nostri Ihesu Christi in cuius nomine tibi dicitur: 212|"Taure, surge et ad armentum tuum mansuetus recede"». 213|Statim igitur taurus surrexit et cum omni mansuetudine abiit. 214|Tunc regina, Iudei, iudices et ceteri omnes conuersi sunt ad fidem.

     215|Post aliquot dies ydolorum pontifices ad imperatorem uenerunt dicentes: 216|«Sacratissime imperator, draco ille qui est in fouea, postquam fidem Christi recepistis plus quam trecentos homines cotidie interficit flatu suo». 217|Consulente super hoc Constantino Siluestrum respondit: 218|«Ego per Christi uirtutem eum ab omni cessare faciam lesione». 219|Promittunt pontifices se, si hoc faceret, credituros. 220|Orante autem Siluestro sanctus Petrus ei apparuit dicens: 221|«Securus ad draconem descende tu et duo presbiteri qui sunt tecum. 222|Cumque ad eum ueneris, eum taliter alloqueris: 223|"Dominus noster Ihesus Christus de uirgine natus, crucifixus et sepultus, qui resurrexit et sedet ad dexteram patris, hic uenturus est iudicare uiuos et mortuos. 224|Tu ergo Sathana eum in hoc loco donec uenerit expecta". 225|Os autem eius ligabis filo et annulo signum crucis habente desuper sigillabis. 226|Postea ad me sani et incolumes uenietis et panem quem uobis preparauero comedetis». 227|Descendit itaque Siluester cum duobus presbiteris in foueam per gradus cl duas secum ferens laternas. 228|Tunc draconi predicta uerba dixit et os ipsius stridentis et sibilantis, ut iussum fuerat, alligauit; 229|et ascendens inuenit duos magos, qui eos secuti fuerant ut uiderent si usque ad draconem descenderent, ex draconis fetore pene mortuos et eos secum adduxit incolumes atque sanos; 230|qui statim cum multitudine infinita conuersi sunt sicque populus Romanorum a morte duplici liberatus est, scilicet a cultura demonis et ueneno draconis. 231|Tandem beatus Siluester morti appropinquans clerum de tribus admonuit, scilicet ut inter se caritatem haberent, ecclesias suas diligentius gubernarent et gregem a luporum morsibus custodirent. 232|Post hec in domino feliciter obdormiuit circa annum domini cccxxx.¨


1. 1. 2009 19:39
Štítky: legendy

Tohoto světce mám nějak ráda. Škoda, že v Oktávu a zvláště v naší provincii se na něj spíše zapomíná.  

 

[XI · DE SANCTO THOMA CANTVARIENSI]

 

DE NOMINE

     1|Thomas interpretatur abyssus, geminus uel sectus. 2|Abyssus id est profundus in humiliatione, quod patet in cilicio et pedum pauperum lotione; 3|geminus in prelatione quia geminate prefuit, scilicet uerbo et exemplo; sectus in passione.

 

DE SANCTO THOMA CANTVARIENSI XI

     4|Thomas Cantuariensis, dum in curia regis Anglie consisteret et quedam ibidem fieri contraria religioni uideret, curiam ipsam deseruit et Cantuariensi archiepiscopo se commisit. 5|A quo archidiaconus factus, ad preces tamen ipsius episcopi regis cancellariam suscepit ut prudentia qua erat preditus malignorum in ecclesiam prohiberet insultus. 6|Quem adeo rex dilexit ut post decessum archiepiscopi eum in cathedralem honorem procurauerit sublimari. 7|Qui, licet plurimum resisteret, tandem ob obedientie preceptum humeros supposuit ad portandum. 8|Subito autem in uirum alterum permutatur et caro eius cilicio et ieiuniis maceratur. 9|Non solum enim cilicium pro camisia deferebat, sed etiam femoralia cilicina usque ad poplitem baiulabat. 10|Sanctitatem autem suam ita subtiliter occultabat ut saluo semper honestatis rigore sub decentia uestium et apparatu utensilium concordaret moribus singulorum. 11|Tredecim pauperum pedes cotidie curuatis genibus abluebat et refectos datis cuilibet quatuor argenteis remittebat. 12|Rex autem ad uoluntatem suam in detrimentum ecclesie ipsum inflectere nitebatur, uolens ut consuetudines quas contra libertatem ecclesie precedessores sui habuerant ab eodem similiter firmarentur. 13|Qui, dum omnino assentire noluit, contra se iram regis et principum prouocauit. 14|Quadam autem uice sic ipse cum aliis episcopis a rege artatus ut etiam sibi mortis sententiam minaretur magnorum uirorum deceptus consiliis uerbotenus assensum prebuit uoto regis. 15|Verum ex hoc uidens animarum periculum imminere, se ipsum postmodum in penitentia grauius cruciauit et ab altaris officio se suspendit quousque a summo pontifice restitui mereretur. 16|Requirit denique rex ut quod uerbo dixerat scripto firmaret. 17|Cui uiriliter contradixit et a curia erectam sibi baiulans crucem discessit, conclamantibus impiis contra eum: 18|«Capite furem, suspendite proditorem!». 19|Et ecce duo magni proceres et fideles ad eum infusis lacrimis uenientes sub iuramento asserunt quod in eius mortem multi proceres coniurarunt. 20|Vir igitur Dei, ecclesie magis quam sibi metuens, fugam iniit et Senonis a papa Alexandro susceptus et in monasterio Pontiniacensi commendatus, postmodum in Franciam usque deuenit. 21|Rex uero, dum Romam misisset ut legati uenirent qui hoc negotium diffinirent, omnino repulsam patitur et ob hoc in iram contra archiepiscopum amplius concitatur. 22|Vnde omnia que erant archiepiscopi et suorum diripuit et totam eius progeniem exilio condempnauit, nequaquam deferens conditioni uel sexui, ordini uel etati. 23|Ipse autem pro rege et regno Anglie cotidie exorabat. 24|Reuelatur autem archiepiscopo quod ad suam esset ecclesiam rediturus et ad Christum cum palma martyrii migraturus. 25|Septimo igitur anno sui exilii redire conceditur et a cunctis cum honore suscipitur. 26|Per aliquot dies ante eius martyrium iuuenis quidam de corpore exiens et postmodum miraculose rediens aiebat quod usque ad summum sanctorum ordinem deductus sit; 27|et inter apostolos sedem quandam uacuam uidit. 28|Percunctanti autem cuius esset hec sedes, angelus respondit quod cuidam magno sacerdoti Anglorum a domino seruabatur. 29|Sacerdos quidam missam de beata uirgine cotidie celebrabat. 30|Qui archiepiscopo accusatus, ab eo accersitus et tamquam ydiota et inscius ab officio suspenditur. 31|Cum autem beatus Thomas cilicium suum suere deberet et sub lecto ipsum abscondisset ut ad suendum horam captaret, beata Maria sacerdoti apparuit dicens: 32|«Vade ad archiepiscopum eique dicas quod illa ob cuius amorem missas dicebas eius cilicium quod est in tali loco consuit et setam rubeam de qua illud consuit ibidem reliquit. 33|Illa igitur sibi mittit quod interdictum quod tibi fecerat debeat relaxare». 34|Quod ille audiens et ita inueniens stupuit et interdictum relaxans sacerdotem hoc habere secretum precepit. 35|Defendit ut prius iura ecclesie nec a rege flectitur ui uel prece. 36|Cum ergo nullatenus flecti posset, ecce milites regis armati ueniunt et ubi archiepiscopus sit uociferando requirunt. 37|Monachis autem ecclesiam claudentibus, ipse illam reserauit. 38|Quibus ille occurrens dixit: «Ecce ego. Quid uultis?». 39|Et illi: «Venimus ut occidaris et ultra uiuere non ualebis». 40|Quibus ille dixit: 41|«Ego pro deo mori paratus sum et pro defensione iustitie et ecclesie libertate. 42|Si igitur me queritis, ex parte dei omnipotentis et sub anathemate prohibeo ne horum cuiquam aliquatenus noceatis; 43|Deo autem et beate Marie et sanctis omnibus et beato Dionysio causam ecclesie et me ipsum commendo». 44|Hiis dictis uenerandum caput gladiis impiorum impetitur, sacra capitis corona preciditur, cerebrum per ecclesie pauimentum dispergitur et sic martyr domino consecratur anno ab incarnatione domini mclxxiv. 45|Dum igitur clerici requiem eternam inciperent et pro eo missam agerent defunctorum, subito, ut aiunt, angelorum chori astantes uoces cantantium interrumpunt, martyris missam incipiunt, 'letabitur iustus' concinunt et ceteri clerici prosequuntur. 46|Hec est uera mutatio dextre excelsi, dum cantus meroris uertitur in canticum laudis, dum illum cui defunctorum suffragia inchoauerant martyrum postmodum hymnis laudant. 47|Reuera eximia comprobatur sanctitate preditus et martyr domini gloriosus quem tanto honore angeli preuenerunt et sanctorum martyrum cathalogo ascripserunt. 48|Passus est sanctus iste pro ecclesia et in ecclesia, in loco sacro et tempore sacro, inter manus sacerdotum et religiosorum, ut patientis sanctitas et persequentium crudelitas ostendatur.

     49|Multa insuper et alia miracula per sanctum suum dominus operari dignatus est. 50|Meritis enim eius cecis uisus, surdis auditus, claudis gressus, uita mortuis restituta sunt. 51|Porro aqua qua panni conspersi eius sanguine lauabantur multis extitit in medelam.

     52|Quedam domina de Anglia uarios oculos habere ob lasciuiam et maiorem pulchritudinem affectabat. 53|Super hoc uotum uouens nudis pedibus sepulcrum beati Thome uisitauit. 54|Que cum in oratione prostrata iaceret, surgens inuenit se penitus excecatam. 55|Statimque penitens cepit rogare beatum Thomam ut iam non uarios, sed saltem suos sibi redderet. 56|Quod tandem cum multa difficultate uix ualuit obtinere.

     57|Quidam autem illusor aquam simplicem pro aqua sancti Thome domino suo in pixide obtulit conuiuanti. 58|Qui dominus ait: 59|Si nihil mihi unquam furatus fuisti, sanctus Thomas aquam huc te deferre permittat; 60|si autem reus furti existis, aqua ipsa protinus euanescat«. 61|Huic dicto ille consensit, sciens quod pixidem aqua nuper implesset. 62|Mira res. Pixidem continuo aperuerunt et uacuam inuenerunt. 63|Sicque seruiens et in mendacio deprehenditur et furti reus euidentius comprobatur.

     64|Auis quedam docta loqui, cum nisus eam insequeretur, sicut didicerat cepit clamare: 65|»Sancte Thoma adiuua me!« 66|et statim nisus mortuus cecidit et illa euasit.

     67|Quidam quem sanctus Thomas ualde dilexerat, cum grauiter infirmaretur, iuit ad eius tumbam et pro sanitate rogauit et ad libitum impetrauit. 68|Sed dum sanatus rediret, cogitare cepit quod illa sanitas anime sue forsitan non expediret. 69|Vnde iterum rediens ad sepulcrum orauit ut si non esset utile anime sue continuo infirmitas ipsa rediret. 70|Statimque infirmitas rediit sicut prius.

     71|In eius autem interfectores in tantum ultio diuina deseuit ut alii digitos dentibus frustatim discerpentes, alii sanie defluentes, alii paralisi dissoluti, alii amentes effecti miserabiliter interirent.


1. 1. 2009 19:37
Štítky: legendy

DE INNOCENTIBVS X

     7|Innocentes ab Herode Ascalonita interfecti sunt. 8|Tres enim fuisse Herodes scriptura sacra commemorat quos famosos fecit eorum infamis crudelitas. 9|Primus dictus est Herodes Ascalonita, sub quo dominus est natus et a quo pueri occisi sunt. 10|Secundus dictus est Herodes Antipas, qui Iohannem decollauit. 11|Tertius Agrippa, qui Iacobum occidit et Petrum incarcerauit. 12|Vnde de hoc extant uersus:

            13|Ascalonita necat pueros, Antipa Iohannem

            Agrippa Iacobum claudens in carcere Petrum.

 14|Sed primi Herodis hystoriam breuiter uideamus. 15|Antipater Ydumeus, ut in hystoria scholastica legitur, neptem regis Arabum duxit uxorem, ex qua filium habuit quem uocauit Herodem qui postmodum Ascalonita dictus est. 16|Hic a Cesare Augusto regnum Iudee accepit et tunc primitus ablatum est sceptrum de Iuda. 17|Huic sex filii nati sunt, scilicet Antipater, Alexander, Aristobulus, Archelaus, Herodes Antipas et Philippus. 18|Alexandrum autem et Aristobulum ex eadem matre Iudea genitos Romam misit liberalibus artibus imbuendos. 19|Post hoc a studio redierunt et erat Alexander acerrimus perorator; 20|iamque licentius de susceptione regni cum patre disceptabant. 21|Ob hoc pater offensus Antipatrem illis preponere satagebat cumque illi de morte patris tractassent et ob hoc a patre reiecti fuissent, Cesarem adeunt de patris iniuria conquesturi. 22|Interea magi Iherosolimam ueniunt et de ortu noui regis diligentius sciscitantur. 23|Herodes hoc audiens perturbatur timens ne de ueterorum regum genere aliquis natus esset qui eum tamquam regni inuasorem repelleret. 24|Rogat igitur magos ut eo inuento sibi renuntient, simulans se uelle adorare quem uolebat occidere. 25|Verumptamen magi per aliam uiam reuersi sunt in regionem suam. 26|Videns Herodes quod nequaquam ad se uenirent, stelle uisione eos deceptos ad se redire erubuisse credidit et ideo ab inquisitione pueri animum reuocauit. 27|Cum autem audisset que pastores dixerant et que Symeon et Anna prophetauerant, uehementer timuit et se a magis turpiter illusum putauit. 28|Tunc Herodes de nece puerorum qui erant in Betlehem tractare cepit ut cum eis ille quem ignorabat occideretur. 29|Ad admonitionem autem angeli Ioseph cum puero et matre in Egyptum, in ciuitatem Hermopolim, fugit ibique septem annis usque ad obitum Herodis permansit. 30|Ingrediente igitur domino Egyptum secundum Ysaie uaticinium uniuersa ydola corruerunt. 31|Tradunt quoque quod sicut in exitu filiorum Israel de Egypto non fuit domus in Egypto in qua procurante deo non iaceret mortuum primogenitum, ita nec tunc fuit templum in quo non corruisset ydolum.

     32|Refert Cassiodorus in hystoria tripartita quod in Hermopoli Thebayde dicitur esse arbor que uocatur persidis, ualens in salutem multorum si fructus aut folium aut pars corticis collo egrotantium alligetur. 33|Cum igitur beata Maria cum filio in Egyptum fugeret, hec arbor usque ad terram inclinata est et Christum suppliciter adorauit. Hec Cassiodorus. 34|Legitur in libro de infantia saluatoris quod dum sub altissima palma quiescerent dixit uirgo: 35|«O utinam ex hiis fructibus percipere possem!». 36|Cui Ioseph: «Tu de fructibus palme cogitas, ego de aqua que nobis in uase deficit». 37|Tunc dixit puer Ihesu: 38|«Flecte palma ramos tuos et ex radicibus tuis aquam producas». 39|Quod et factum est.

     40|Dum igitur Herodes de nece puerorum disponeret a Cesare Augusto per epistolam est citatus filiorum accusationibus responsurus. 41|Qui cum per Tarsum iter faceret intellexit quod magos naues Tarsensium transuexissent et ideo omnes in spiritu uehementi comburi fecit, secundum quod predictum fuerat: 42|'In spiritu uehementi conteres naues Tarsis'. 43|Cumque pater cum filiis coram Cesare disceptaret, definitum est ut filii patri in omnibus obedirent et ipse cui uellet regnum dimitteret. 44|Rediens Herodes et ex confirmatione factus audacior, mittens occidit omnes pueros qui erant in Bet.lehem a bimatu et infra, secundum tempus quod exquisierat a magis. 45|Hoc duplicem intelligentiam continet. 46|Primo ut infra dicat ordinem temporis; 47|et est sensus: a bimatu et infra, id est ab infantibus duorum annorum usque ad pueros unius noctis. 48|Didicerat enim Herodes a magis ea die qua stella apparuit eis dominum natum esse et quia iam annus effluxerat eo quod Romam iuerat et redierat, dominum anniculum et aliquorum insuper dierum esse credebat; 49|ideoque supra etatem eius usque ad bimos et infra usque ad unius noctis infantes deseuit in pueros, timens pueri morphoseon, ne scilicet puer cui sydera famulabantur, supra etatem suam uel infra faciem transformaret. 50|Et hec sententia usitatior habetur et uerior reputatur. 51|Alio modo exponitur secundum Chrysostomum ut infra dicat ordinem numeri; 52|et est sensus: a bimatu et infra, id est a pueris duorum annorum usque ad pueros quinque annorum. 53|Dicit enim stellam per annum ante ortum saluatoris magis apparuisse; 54|Herodes autem postquam hoc a magis didicit, Romam uadens adhuc per annum distulit. 55|Credebat autem tunc dominum natum fuisse quando magis stella apparuit et ideo duorum annorum dominum esse credebat, unde pueros bimos occidit et deinceps usque ad quinque annos, sed non minores bimis. 56|Cui assertioni fidem facere uidetur quod quedam ossa innocentium habentur adeo grandia quod bimorum esse non possunt; 57|potest tamen dici quod longe maioris erant tunc homines quantitatis quam modo. 58|Ipse autem Herodes statim ibidem punitus est; 59|nam, sicut ait Macrobius et in quadam chronica legitur, unus paruulus filius Herodis ibidem ad nutriendum casu fuerat datus qui cum aliis a carnificibus est occisus. 60|Tunc adimpletum est quod dictum est per prophetam: 61'|Vox, ploratus et ululatus', piarum scilicet matrum, 'audita est in Rama', id est in excelsum.

     62|Deus autem iudex iustissimus, ut in eisdem hystoriis scholasticis legitur, non est passus tantam Herodis nequitiam remanere impunitam. 63|Diuino enim iudicio factum est ut qui multos orbauerat filiis, ipse suis miserabilius orbaretur. 64|Nam Alexander et Aristobulus iterum patri habiti sunt suspecti. 65|Confessus est autem unus de eorum complicibus quod Alexander multa sibi donaria promisisset si patri uenenum propinaret; 66|confessus est et tonsor de promissis sibi muneribus si dum patris barbam raderet eum continuo iugularet addiditque Alexandrum dixisse non esse ponendam spem in senem qui sibi capillos tingeret ut iuuenis appareret. 67|Ob hoc pater iratus eos occidi fecit, Antipatrem autem futurum regem instituit, sed ipsi Antipatri Herodem Antipam in regnum substituit. 68|Insuper Herodem Agrippam et Herodiadem uxorem Philippi, quos ex Aristobulo susceperat, paterna dilectione fouebat. 69|Hac duplici de causa Antipater intolerabile contra patrem concepit odium, in tantum quod eum attentauerit occidere per uenenum; 70|quod Herodes presentiens eum in carcere posuit. 71|Augustus Cesar audito quod Herodes filios occidisset, dixit: 72|«Mallem esse Herodis porcus quam filius, quia cum sit proselitus, porcis parcit et filios occidit». 73|Ipse autem Herodes cum iam annos lxx haberet in grauissimam egritudinem cecidit; 74|nam febre ualida, prurigine corporis, colli continuis tormentis, pedum inflatione, uermescentibus testiculis, intolerabili fetore, crebro anhelitu et interruptis suspiriis torquebatur; 75|a medicis uero in oleo positus, inde quasi mortuus est ablatus. 76|Audiens autem Iudeos mortem suam cum gaudio expectare, nobiliores iuuenes ex omni Iudea collectos in carcere posuit dixitque Salome, sorori sue: 77|«Scio Iudeos de morte mea gauisuros, sed potero habere multos lugentes et nobiles exequias funeris, si meis uolueritis parere mandatis, ut, cum spiritum emisero, cunctos occidatis quos in custodia seruo ut sic omnis Iudea me defleat uelut in uita». 78|Habebat autem in consuetudine ut post omnem cibum pomum per se purgaret et comederet; 79|cumque gladium in manu teneret tussique uiolenta distenderetur, circumspiciens ne se aliquis impediret se ipsum percussurus dexteram sustulit, sed consobrinus eius sustinendo dexteram impediuit. 80|Protinus autem quasi rex mortuus esset, in aula regia ululatus insonuit, quo audito insultat Antipater multaque, si solueretur, custodibus pollicetur. 81|Quod cum cognouisset Herodes, grauius filii exultationem quam propriam tulit mortem mittensque satellites eum occidi fecit et Archelaum post se regnaturum instituit. 82|Sicque post dies quinque mortuus est, in aliis fortunatissimus, in rebus domesticis infelicissimus. 83|Salome autem soror eius omnes absoluit quos rex occidi mandauerat. 84|Remigius tamen in originali super Matheum dicit quod Herodes gladio quo pomum purgabat se peremit et quod Salome soror eius omnes uinctos, prout cum fratre ordinauerat, interfecit.


1. 1. 2009 19:35
Štítky: legendy

[IX · DE SANCTO IOHANNE EVANGELISTA]

 

DE NOMINE

     1|Iohannes interpretatur domini gratia uel in quo est gratia uel cui donatum est uel cui donatio a deo facta est. 2|Per hoc intelliguntur quatuor priuilegia que fuerunt in beato Iohanne. 3|Primum est precipua Christi dilectio; 4|Christus enim pre ceteris apostolis ipsum dilexit et maiora dilectionis et familiaritatis signa ostendit et inde dicitur domini gratia quasi domino gratiosus; 5|etiam plus Petro ipsum dilexisse uidetur, sed est dilectio animi et signi, et illa que est signi duplex est, una que consistit in familiaritatis ostensione et alia in beneficiorum exhibitione; 6|quantum ad primam utrumque equaliter dilexit, quantum ad secundam plus Iohannem quam Petrum, quantum ad tertiam plus Petrum. 7|Secundum est carnis incorruptio quia uirgo a domino est electus et inde dicitur in quo est gratia; 8|in ipso enim fuit gratia uirginalis unde et de nuptiis uolens nubere a domino uocatus fuit. 9|Tertium est secretorum reuelatio et inde dicitur cui donatum est; 10|eidem enim donatum est multa secreta et profunda nosse sicut de diuinitate uerbi et consummatione seculi. 11|Quartum est matris dei recommendatio et inde dicitur cui donatio facta est; 12|maxima enim a domino tunc eidem donatio facta est quando mater dei in eius custodia donata est. 13|Eius uitam Miletus Laodicee episcopus scripsit, quam Ysidorus in libro de ortu et uita uel obitu sanctorum patrum abbreuiauit.

 

DE SANCTO IOHANNE EVANGELISTA IX

     14|Iohannes apostolus et euangelista dilectus a domino et uirgo electus post pentecosten diuisis apostolis in Asiam est profectus ubi ecclesias multas fundauit. 15|Domitianus igitur imperator intelligens eius famam accersitum eum in dolium feruentis olei ante portam latinam mitti iussit; 16|ille autem inde exiit illesus sicut a corruptione carnis extiterat alienus. 17|Videns igitur imperator quod nec sic a predicatione desisteret eum in Pathmos insulam in exilium relegauit ubi solus degens apocalypsim scripsit. 18|Eodem autem anno imperator propter nimiam sui crudelitatem occiditur et a senatu quidquid fecerat irritatur. 19|Sicque factum est ut sanctus Iohannes qui cum iniuria in insulam deportatus fuerat cum honore Ephesum remearet, occurrente ei uniuersa turba et dicente: 20|«Benedictus qui uenit in nomine domini». 21|Cum autem urbem ingrederetur, Drusiana eius dilectrix que suum plurimum desiderauerat aduentum mortua efferebatur. 22|Parentes igitur eius, uidue et orphani dixerunt ei: 23|«Sancte Iohannes, ecce Drusianam efferimus que tuis semper monitis obsecundans nos omnes alebat. 24|Tuum quoque plurimum desiderabat aduentum dicens: 25|'O si uideam apostolum dei antequam moriar'. 26|Ecce tu uenisti et te uidere non potuit». 27|Tunc iussit feretrum deponi et corpus resolui dicens: 28|«Dominus meus Ihesus Christus suscitet te, Drusiana. 29|Surge et uade in domum tuam et para mihi refectionem!». 30|Statim illa surrexit et cepit ire sollicita de iussione apostoli, ita ut sibi uideretur quod non de morte, sed de sompno excitasset eam.

     31|Altera autem die Craton philosophus in foro populum conuocauit ut ostenderet quomodo hic mundus contempnendus esset. 32|Duos enim ditissimos fratres iuuenes gemmas pretiosissimas distracto toto patrimonio emere fecerat et eas in conspectu omnium confringi iusserat. 33|Contigit igitur apostolum illuc transitum facere uocansque ad se philosophum huiusmodi contemptum mundi triplici ratione condempnauit. 34|Primo quoniam hominum ore laudatur, sed diuino iudicio condempnatur. 35|Secundo quoniam ex tali contemptu uitium non curatur et ideo uanus est, sicut medicina uana dicitur ex qua morbus nequaquam curatur. 36|Tertio quoniam contemptus meritorius est qui sua pauperibus elargitur, sicut dominus iuueni dixit: 'Si uis perfectus esse, uade etc.' 37|Cui Craton dixit: 38|«Si uere deus magister tuus est et uult ut harum gemmarum pretium pauperibus erogetur, fac quod reintegrentur ut ad eius facias gloriam quod ego ad hominum feci famam». 39|Tunc beatus Iohannes gemmarum fragmenta in manu sua colligens orauit et facte sunt integre sicut prius. 40|Statimque philosophus et illi duo iuuenes crediderunt et gemmas uendentes pauperibus pretium erogauerunt. 41|Duo insuper iuuenes honorati horum exemplo uenditis omnibus et pauperibus erogatis apostolum sunt secuti. 42|Quadam autem die uidentes seruos suos pretiosis indumentis fulgentes et in uno pallio se egentes contristari ceperunt. 43|Quod cum sanctus Iohannes aduertisset eo quod facie tristes essent, uirgas et lapides minutos a litore maris deferri fecit et eos in aurum et gemmas conuertit. 44|Qui iussu apostoli uniuersos aurifices et gemmarios per septem dies querentes reuersi sunt dicentes quod illi nunquam tam purum aurum et tam pretiosas gemmas se uidisse testati sunt. 45|Dixitque eis: 46|«Ite et redimite uobis terras quas uendidistis quia celorum premia perdidistis, estote floridi ut marcescatis, estote diuites temporaliter ut in perpetuum mendicetis». 47|Tunc apostolus contra diuitias cepit diutius disputare ostendens quod sex sunt que nos ab immoderato diuitiarum.appetitu debent retrahere. 48|Primum scriptura, unde recitauit hystoriam de diuite epulone quem dominus reprobauit et de Lazaro paupere quem elegit. 49|Secundum natura, quoniam homo nudus et sine diuitiis nascitur et nu dus et sine diuitiis moritur. 50|Tertium creatura, quoniam sol, luna, sidera, pluuia, aer omnibus communiter sua beneficia largiuntur, sic et inter homines omnibus omnia communia esse deberent. 51|Quartum fortuna, dixit enim quod diues seruus efficitur nummi et dyaboli: 52|nummi quia non possidet diuitias, sed ipse a diuitiis possidetur, dyaboli quia iuxta euangelium amator pecunie seruus est Mammone. 53|Quintum cura, quia habent curam et sollicitudinem diurnam et nocturnam in acquirendo et in custodiendo; 54|nam in acquirendo habent laborem et in custodiendo timorem. 55|Sextum iactura, et ostendit quod diuitie sunt causa duplicis iacture; 56|unius que est in acquisitione duplicis mali, scilicet mali in presenti, quod est elatio, et mali in futuro, quod est eterna dampnatio; 57|et alterius que est in perditione duplicis boni, scilicet boni in presenti, quod est gratia, et boni in futuro quod est eterna gloria. 58|Dum igitur sanctus Iohannes contra diuitias taliter disputaret, ecce iuuenis quidam mortuus efferebatur qui triginta dies habebat quod uxorem acceperat. 59|Veniens igitur mater, uidua et ceteri qui eum flebant, ad pedes apostoli prociderunt rogantes quod hunc quoque sicut et Drusianam in nomine domini suscitaret. 60|Flente igitur apostolo diutius et orante, continuo resurrexit precepitque ei ut illis duobus discipulis enarraret quantam incurrissent penam et quantam gloriam perdidissent. 61|Qui multa de gloria paradisi et de penis inferni quas uiderat enarrauit dicens: 62|«O miseri, uidi angelos uestros flentes et demones exultantes». 63|Dixitque eis quod perdidissent eterna palatia que sunt gemmis coruscantibus fabricata, claritatis mirabilis contentiua, copiosis epulis referta, delitiis plena, gaudiis gloriosa et in perpetuum permansura. 64|De inferno autem octo penas dixit, que hiis uersibus continentur:

            65|'Vermes et tenebre, flagellum, frigus et ignis,

            Demonis aspectus, scelerum confusio, luctus'.

 66|Tunc ille qui fuerat suscitatus et illi duo discipuli ad pedes apostoli se prosternentes rogabant ut misericordiam consequerentur. 67|Quibus apostolus ait: 68|«Triginta diebus penitentiam agite, inter quos orate ut uirge et lapides ad naturam pristinam reuertantur». 69|Quod cum factum esset, ait eis: 70|«Ite et unde tulistis uirgas et lapides deferatis». 71|Quod cum fecissent et uirge et lapides in sui naturam reuersi fuissent, omnem uirtutum gratiam quam prius habuerant receperunt. 72|Cum autem beatus Iohannes totam Asiam predicasset, cultores ydolorum seditionem in populo concitantes Iohannem ad templum Dyane trahebant cogentes eum sacrificium offerre. 73|Quibus Iohannes hanc disiunctam proposuit, ut aut ipsi ad inuocationem Dyane ecclesiam Christi euerterent et ipse ydolis sacrificaret, aut ipse ad inuocationem Christi Dyane templum euerteret et ipsi in Christum crederent. 74|Huic sententie cum maior pars populi consensisset, exeuntibus cunctis de templo orauit apostolus et funditus templum corruit et Dyane ymago penitus comminuta est. 75|Aristodemus autem pontifex ydolorum in populo seditionem maximam concitauit ita ut una pars contra aliam ad prelium pararetur. 76|Cui apostolus: «Quid tibi uis? Faciam ut placeris». 77|Cui ille: «Si uis ut credam in deum tuum, dabo tibi uenenum bibere et si nullam in te lesionem intulerit, uerus deus dominus tuus apparebit». 78|Cui apostolus: «Fac ut locutus es». 79|Et ille: «Volo ut alios inde morientes uideas ut sic amplius pertimescas». 80|Pergens igitur Aristodemus ad proconsulem duos uiros decapitandos petiit et coram omnibus eis uenenum dedit; 81|qui mox ut uenenum biberunt spiritum exhalarunt. 82|Tunc apostolus calicem accipiens et signo crucis se muniens totum uenenum bibit et nullam lesionem incurrit. 83|Quapropter deum omnes laudare ceperunt. 84|Aristodemus autem dixit: 85|«Adhuc mihi inest dubietas, sed si ueneno mortuos suscitaueris, absque dubio uere credam». 86|Tunc apostolus tunicam suam ei tribuit. 87|Cui ille: «Cur mihi tunicam tuam dedisti?». 88|Et apostolus: «Vt uel sic confusus a tua infidelitate discedas». 89|Cui ille: «Numquid tunica tua credere me faciet?». 90|Et apostolus: «Vade et mitte eam super corpora defunctorum dicens: 91|"Apostolus Christi me misit ad uos ut in Christi nomine exurgatis"». 92|Quod cum fecisset, illico surrexerunt. 93|Tunc apostolus pontificem et proconsulem credentes cum omni parentela sua in Christi nomine baptizauit, qui in honorem beati Iohannis ecclesiam construxerunt.

     94|Refert beatus Clemens, sicut in quarto libro ecclesiastice hystorie inuenitur, quod quodam tempore apostolus quendam iuuenem pulchrum et ferocem conuertit et eum cuidam episcopo sub depositi nomine commendauit. 95|Post aliquod tempus iuuenis dereliquit episcopum et factus est princeps latronum. 96|Apostolus itaque ad episcopum uenit et suum depositum requisiuit. 97|Cumque ille de pecunia intelligeret et ex hoc uehementer stuperet, dixit ei apostolus: 98|«Iuuenem illum a te repeto quem tibi tam studiose recommendaui». 99|Cui ille: «Pater sancte, in anima mortuus est et in tali.monte cum latronibus degit, quorum ipse princeps existit». 100|Quibus auditis uestem suam scidit et caput suum pugnis feriens: 101|«Bonum, inquit, te custodem fratris anime dereliqui». 102|Confestim igitur equum sibi parari iussit et ad montem illum intrepidus cucurrit. 103|Quem cum iuuenis inspexisset, pre pudore nimio statim equum ascendit et uelocius aufugit. 104|Apostolus autem etatis oblitus urget calcaribus equum et post tergum clamitat fugientis: 105|«Vt quid fili dulcissime fugis patrem et inermem senem? 106|Ne timeas fili, quia pro te Christo rationem reddam et certe pro te libenter moriar sicut pro nobis Christus est mortuus. 107|Reuertere fili, reuertere, quia deus me misit». 108|Qui audiens compunctus rediit et amarissime fleuit. 109|Apostolus autem ad pedes eius proci dit et manum tamquam per penitentiam iam purgatam osculari cepit. 110|Ieiunante igitur et orante pro eo apostolo, ueniam impetrauit ipsumque postmodum episcopum ordinauit.

     111|Legitur quoque in eadem hystoria ecclesiastica et habetur in Glossa super secundam canonicam Iohannis quod cum Iohannes apud Ephesum balnea lauandi gratia introisset et ibidem Cherintum hereticum uidisset, inde protinus exiliit dicens: 112|«Fugiamus hinc, ne balnee super nos corruant in quibus lauatur Cherintus ueritatis inimicus».

     113|Cum auis que perdix dicitur, ut ait Cassianus in libro Collationum, uiua beato Iohanni a quodam oblata fuisset et ille eam quasi demulcendo tangeret et contrectaret, quidam adulescens hoc uidens ad coeuos suos ridendo dixit: 114|«Videte quomodo ille senex cum auicula sicut puer ludit». 115|Quod beatus Iohannes per spiritum recognoscens iuuenem ad se uocauit. 116|Cui dixit adulescens: 117|«Tune es Iohannes qui talia agis et tam sanctus haberis?». 118|Quem Iohannes et quid in manu teneret inquisiuit. 119|Cui cum se arcum tenere diceret ait: 120|«Quid inde facis?». 121|Et iuuenis: «Aues inde ac bestias sagittamus». 122|Cui apostolus: «Qualiter?». 123|Tunc iuuenis arcum cepit tendere et tensum in manu tenere, sed cum nihil ei apostolus diceret, iuuenis arcum distendit. 124|Cui Iohannes: «Quare, fili, arcum distendisti?». 125|Et ille: «Quia, si diutius tensus teneretur, ad iacenda iacula infirmior redderetur». 126|Et apostolus ad hoc: «Sic et humana fragilitas ad contemplationem minus ualida fieret si semper in suo rigore persistens fragilitati sue interdum condescendere recusaret. 127|Nam et aquila cunctis auibus celsius uolat et solem clarius conspicit et tamen nature necessitate ad ima descendit; 128|sic et humanus animus cum se modicum a contemplatione retrahit crebra innouatione ardentius ad celestia tendit».

     129|Beatus igitur Iohannes, ut testatur Ieronimus, cum usque ad ipsam suam ultimam senectutem Ephesi moraretur et uix inter discipulorum manus ad ecclesiam deferretur nec plura uerba dicere posset, ad quamlibet pausam hoc dicebat: 130|«Filioli diligite alterutrum». 131|Tandem fratres qui cum eo erant admirantes quod semper eadem diceret, dixerunt ei: 132|«Magister, quare semper eadem loqueris?». 133|Qui respondit: 134|«Quia preceptum domini est; 135|et si solum hoc fiat, sufficit». 136|Refert quoque Helinandus quod cum Iohannes euangelium scribere deberet, prius indixit ieiunium ut orarent se digna scripturum. 137|Fertur autem ipsum pro illo loco secretissimo in quo diuina scripturus secesserat orasse ut nullas huic insistens operi uentorum ibi aut imbrium iniurias pateretur. 138|Hancque eidem loco usque hodie reuerentiam elementa seruare dicuntur. Hec Helinandus. 139|Cum igitur esset nonaginta nouem annorum et a passione domini, secundum Ysidorum, anno sexagesimo septimo sub Traiano, apparuit ei dominus cum discipulis suis dicens: 140|«Veni dilecte mi ad me, quia tempus est ut in mensa mea cum tuis fratribus epuleris». 141|Surgens autem Iohannes cepit ire. 142|Cui dominus: «Dominica die ad me uenies». 143|Veniente igitur dominica uniuersus populus conuenit in ecclesia que fuerat ipsius nomine fabricata. 144|Qui a primo pullorum cantu predicauit eisdem hortans eos ut in fide essent stabiles et in mandatis dei feruentes. 145|Post hoc foueam quadratam iuxta altare fecit fieri et terram extra ecclesiam iactari descendensque in foueam expansis ad deum manibus dixit: 146|«Inuitatus ad conuiuium tuum, domine Ihesu, ecce uenio gratias agens quia dignatus es me ad tuas epulas inuitare sciens quod ex toto corde desiderarem te. 147|Odor tuus concupiscentias excitauit eternas. 148|Nunc domine commendo tibi filios meos; 149|suscipe me ut cum meis fratribus sim et princeps tenebrarum ne mihi occurrat». 150|Cumque orationem finisset, tanta lux super eum emicuit quod nullus in eum respicere potuit. 151|Recedente autem lumine manna fouea plena inuenitur quod in loco illo usque hodie generatur, ita ut in fundo fouee instar minute arene scaturire uideatur sicut in fontibus fieri consueuit.

     152|Sanctus Eadmundus rex Anglie nulli petenti in nomine sancti Iohannis euangeliste aliquid denegabat. 153|Vnde contigit quod quidam peregrinus absente camerario in nomine sancti Iohannis euangeliste importune a rege elemosinam postularet. 154|Cui rex pretiosum annulum, cum nihil aliud in.promptu haberet, dedit. 155|Sed post plures dies quidam miles Anglie in transmarinis partibus constitutus ab eodem peregrino annulum regi referendum in hec uerba recepit: 156|«Ille, cui et pro cuius amore annulum hunc dedisti tibi remandat». 157|Vnde liquido patuit quod Iohannes eidem in forma apparuit peregrini.

     158|Ysidorus in libro de ortu, uita uel obitu sanctorum patrum ait: 159|'Mutauit Iohannes in aurum siluestres frondium uirgas littoreaque saxa in gemmas, gemmarum fragmina in propriam reformauit naturam, uiduam precepto suscitauit et rediuiuum iuuenis corpus remeante anima reparauit, bibens letiferum haustum euasit periculum et eodem prostratos in uite reparauit statum'.

 

 


1. 1. 2009 19:33
Štítky: legendy

[VIII · DE SANCTO STEPHANO]

 

DE NOMINE

     1|Stephanus grece, latine dicitur corona, sed hebraice norma. 2|Fuit enim corona, id est principium martyrum in nouo testamento sicut Abel in ueteri; 3|fuit etiam norma, id est exemplar et regula aliis patiendi. 4|Vel Stephanus dicitur quasi strenue fans, quod patet in sui sermone. 5|Vel Stephanus quasi strenue fans anus, id est strenue siue laudabiliter fans id est instruens et regens anus, id est uiduas, quibus ab apostolis fuerat prefectus, que ad litteram anus erant. 6|Est ergo corona propter principium martyrii, norma propter exemplum patiendi et bene uiuendi, strenue fans propter luculentam predicationem, strenue fans anus propter uiduarum laudabilem instructionem.

 

DE SANCTO STEPHANO VIII

     7|Stephanus fuit unus de septem diaconibus ab apostolis in ministerium ordinatus. 8|Crescente enim numero discipulorum conuersi ex gentibus aduersus conuersos ex Iudeis murmurare ceperunt ex eo quod uidue eorum in quotidiano ministerio contempnebantur. 9|Huius autem murmuris causa dupliciter potest intelligi, aut quia uidue eorum in ministerio non admittebantur aut quia pre ceteris in quotidiano ministerio grauabantur. 10|Apostoli enim, ut expeditius predicationi insisterent, uiduis ministrationem commiserant. 11|Videntes itaque apostoli murmurationem ortam pro administratione uiduarum, uolentes hoc murmur sedare congregata omni multitudine dixerunt: 12|«Non est equum nos derelinquere uerbum dei et ministrare mensis 13|(Glossa: 'Quia meliora sunt fercula mentis quam dapes corporis'). 14|Considerate ergo, fratres, uiros ex uobis boni testimonii septem plenos spiritu sancto et sapientia quos constituamus super hoc opus 15|(Glossa: 'Vt ministrent uel ut ministrantibus presint'); 16|Nos uero orationi et predicationi instantes erimus». 17|Et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt septem, quorum beatus Stephanus primus et primicerius extitit, et adduxerunt eos ante apostolos et imposuerunt super eos manus. 18|'Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo'. 19|Inuidentes igitur Iudei et eum superare et conuincere cupientes, triplici modo eum uincere aggressi sunt, scilicet disputatione, testium productione et tormentorum illatione; 20|sed tamen ipse disputantes superauit, testes falsos conuicit et de suis tortoribus triumphauit et in qualibet pugna adiutorium sibi de celo datum est; 21|in prima enim datus est spiritus sanctus qui facundiam ministraret, in secunda uultus angelicus qui falsos testes terreret et in tertia uisus est Christus adiuuare paratus, qui martyrem confortaret. 22|In qualibet igitur pugna tria ponit, scilicet aggressum prelium, collatum adiutorium et adeptum triumphum. 23|Hystoriam igitur breuiter percurrentes hec omnia uidere poterimus. 24|Cum igitur beatus Stephanus multa signa faceret et frequentius populo predicaret, Iudei primum prelium cum eo inierunt ut eum per disputationem conuincerent. 25|'Surrexerunt enim quidam de synagoga libertinorum' - 26|a regione sic dictorum, uel libertinorum id est filiorum libertorum, libertini enim dicuntur filii libertorum, id est eorum qui de seruitute manumissi sunt et libertati donati et sic de stirpe seruili fuerunt qui primo fidei restiterunt- 27|'et Cyrenensium a Cyrene ciuitate et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano'. 28|Ecce primum prelium, deinde subiungit triumphum, 'et non poterant resistere sapientie', postremo ponit adiutorium et spiritum qui loquebatur. 29|Videntes igitur quod per hunc modum pugnandi eum non possent superare, ad secundum modum callide se conuertunt ut scilicet eum falsis testibus superarent. 30|Submiserunt enim duos falsos testes qui eum de quadruplici blasphemia accusarent. 31|Adducentes itaque eum in concilium falsi testes eum de quatuor accusabant, scilicet de blasphemia in deum, in Moysen, in legem et in tabernaculum siue templum: ecce prelium. 32|'Et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio uiderunt faciem eius tamquam faciem angeli': 33|ecce auxilium. 34|Deinde ponitur huius secunde pugne uictoria, cum falsi testes de hiis omnibus confutantur. 35|'Dixit enim princeps sacerdotum si hec ita se haberent', tunc beatus Stephanus de illis quatuor que sibi falsi testes imposuerant, se per ordinem excusat. 36|Et primo excusauit se de blasphemia in deum, dicens deum qui locutus fuit patribus et prophetis deum glorie fuisse, ubi deum tripliciter commendat, secundum quod hoc uerbum potest tripliciter exponi; 37|est enim deus glorie, id est collatiuus glorie, id est Regum ii: 'Quicumque honorificauerit me, glorificabo eum'; 38|uel deus glorie, id est contentiuus glorie, Prou. viii: 'Me cum sunt diuitie et gloria'; 39|uel deus glorie, id est deus cui a creatura debetur gloria, i Tim. i 'Regi seculorum immortali etc.'. 40|Commendat igitur deum tripliciter, scilicet quod sit gloriosus, glorificatiuus et glorificandus. 41|Deinde excusat se de secunda blasphemia in Moysen multipliciter commendando. 42|Commendat enim eum precipue a tribus, scilicet a zeli feruore, quia percutientem Egyptium interfecit, a miraculorum operatione, que in Egypto et in deserto fecit, et a. dei familiaritate, quia pluries cum deo familiariter locutus fuit. 43|Postmodum excusat se de tertia blasphemia que erat in legem ipsam tripliciter commendando, scilicet ex ratione dantis, qui fuit deus, ex ratione ministrantis, qui fuit Moyses talis et tantus, et ex ratione finis, quia dat uitam. 44|Postremo cepit se purgare de quarta blasphemia que erat in tabernaculum et in templum, ipsum tabernaculum quadrupliciter commendando, scilicet quod fuit a deo fieri preceptum, in uisione ostensum, a Moyse consummatum et arce testimonii contentiuum; 45|templum autem dixit tabernaculo successisse. 46|Sic ergo beatus Stephanus de crimine sibi obiecto rationabiliter se purgauit. 47|Videntes igitur Iudei quod nec etiam isto secundo modo eum superare ualerent, tertium modum assumunt et tertiam pugnam ineunt, ut scilicet saltem tormentis et suppliciis superetur. 48|Quod ut uidit beatus Stephanus, uolens preceptum dominicum de fraterna correptione seruare, tribus modis eos conatus est corrigere et a tanta malitia coercere, scilicet pudore, timore et amore. 49|Primo pudore, eis duritiam cordis et sanctorum necem improperando. 50|«Dura, inquit, ceruice et incircumcisi cordibus et auribus uos semper spiritui sancto resististis, sicut patres uestri et uos. 51|Quem prophetarum non sunt persecuti patres uestri? 52|Et occiderunt eos qui pronuntiabant de aduentu iusti». 53|Vbi, sicut dicit Glossa, tres gradus malitie eorum ponit: 54|primus est quod spiritui sancto restiterunt; 55|secundus quod prophetas persecuti sunt; 56|tertius quod crescente malitia eos occiderunt, scilicet quia frons mulieris meretricis facta erat eis et nesciebant erubescere nec sic a concepta malitia destiterunt, immo 'audientes hec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum'. 57|Postmodum ergo correxit eos timore per hoc scilicet, quod Ihesum stantem a dextris dei se uidere perhibuit quasi paratum se adiuuare et aduersarios condempnare: 58|'Cum enim Stephanus esset plenus spiritu sancto intuens in celum uidit gloriam dei et ait: 59|"Ecce uideo celos apertos et filium hominis stantem a dextris uirtutis dei" '. 60|Licet igitur iam pudore et timore correxerit eos, non tamen adhuc destiterunt, sed deteriores quam prius fuerunt: 61|'Exclamantes enim uoce magna continuerunt aures suas' 62|(Glossa: 'Ne blasphemantem audirent'), 63|'et impetum fecerunt unanimiter in eum et proicientes eum extra ciuitatem lapidabant', in hoc secundum legem se agere arbitrantes, que blasphemum extra castra mandauerat lapidari. 64|Et illi duo falsi testes qui in eum primi lapidem mittere debebant, secundum legem dicentem 'prima manus testium lapidabit eum', 'deposuerunt uestimenta sua', ne illius tactu coinquinarentur uel ut ad lapidandum expeditiores redderentur, 'secus pedes adolescentis qui uocabatur Saulus' et postea uocatus est Paulus. 65|Qui dum lapidantium uestimenta custodiret, ex eo quod ad lapidandum eos expeditiores reddidit, quasi manu omnium lapidauit. 66|Cum autem eos nec pudore nec timore a tanta posset nequitia retrahere, tertium modum adhibuit, ut saltem eos amore coerceat. 67|An non eximius amor fuit quem eis ostendit, quando pro se et pro ipsis orauit? 68|Pro se quidem orauit ne sua passio prolongaretur et sic ipsi rei noxa maiori tenerentur. 69|Pro ipsis autem orauit ne hoc eis in peccatum imputaretur. 70|'Lapidabant', inquit, 'Stephanum inuocantem et dicentem: 71|«Domine Ihesu, suscipe spiritum meum». 72|Positis autem genibus clamauit uoce magna dicens: 73|«Domine ne statuas illis hoc peccatum»'. 74|Et uide amorem mirabilem quia orando pro se stetit, orando pro suis lapidatoribus genua flexit, quasi plus orationem quam pro ipsis faciebat, quam illam quam pro se effundebat, cuperet exaudiri. 75|Pro ipsis etiam plus quam pro se genua flexit quia, ut dicit Glossa ibidem, quorum maior iniquitas maius supplicandi remedium postulabat. 76|In hoc etiam martyr Christi Christum imitatus est, qui in passione sua pro se orauit dicens: 77|«Pater in manus tuas commendo etc.» 78|et pro suis crucifixoribus dicens: 79|«Pater, ignosce illis etc.». 80|'Et cum hoc dixisset, obdormiuit in domino' 81|(Glossa: 'Pulchre dictum est "obdormiuit" et non "mortuus est" quia obtulit sacrificium dilectionis et obdormiuit in spe resurrectionis'). 82|Facta est autem lapidatio Stephani eodem anno quo dominus ascendit, in proximo mense Augusti, tertia die intrante. 83|Sanctus uero Gamaliel et Nicodemus, qui erant pro christianis in omnibus consiliis Iudeorum, sepelierunt eum in agro ipsius Gamalielis et fecerant planctum magnum super eum; 84|et facta est magna persecutio christianis qui erant in Iherusalem, quia occiso beato Stephano, uno de principibus, alios grauiter persequi ceperunt, in tantum quod omnes christiani preter apostolos qui erant ceteris fortiores, per totam Iudeorum prouinciam sunt dispersi, iuxta quod dominus preceperat: 'Si uos persecuti fuerint in una ciuitate, fugite in aliam'.

     85|Refert Augustinus doctor egregius beatum Stephanum innumeris miraculis claruisse et mortuos sex suis meritis suscitasse multosque a uariis languoribus curasse. 86|Preter hec autem alia refert miracula, digne memorie commendanda. 87|Ait enim quod flores super altare beati Stephani ponebantur et inde ablati super infirmos ponebantur et mirabiliter curabantur; 88|panni etiam de eius altari sumpti et super egros impositi multis extiterunt infirmantibus in medelam. 89|Nam sicut ait in libro.xxii de ciuitate dei, flores ipsi de altari sancti Stephani assumpti cuiusdam mulieris cece oculis impositi sunt et illa continuo lumen recepit. 90|Refert quoque in eodem libro quod cum quidam uir primarius ciuitatis nomine Martialis infidelis esset et nequaquam conuerti uellet, cum tamen plurimum egrotaret, gener suus ualde fidelis ad ecclesiam sancti Stephani uenit et de ipsis floribus qui super altari erant accipiens ad caput soceri flores ipsos latenter posuit. 91|Super quos cum ille dormisset, protinus ante diluculum clamauit ut ad episcopum mitteretur. 92|Cum autem episcopus abesset, sacerdos ad eum uenit et ipsum cum se credere diceret baptizauit. 93|Hic quamdiu uixit, hoc uerbum semper in ore habuit: 94|'Christe, accipe spiritum meum', cum tamen hic beati Stephani ultima uerba fuisse nesciret.

     95|Aliud similiter in eodem refert miraculum quoniam quedam matrona nomine Patronia, cum diu infirmitate grauissima torqueretur et multa adhibens remedia nullum sentiret liberationis uestigium, tandem quendam Iudeum consuluit qui annulum quendam cum quodam lapide tribuit ut ipso annulo cum chorda ad nuda corporis cingeretur ut ex uirtute illius lapidis beneficium reciperet sanitatis; 96|sed dum hoc nihil sibi ualere con spiceret, ad ecclesiam protomartyris properauit et pro sua salute instantius beatum Stephanum exorauit. 97|Tunc subito insoluta chorda et illeso annulo remanente annulus in terram prosiliit et continuo perfecte sanatam se sensit.

     98|Aliud etiam ibidem non minus mirabile refert miraculum. 99|Apud namque Cesaream Capadocie quedam nobilis matrona erat, uiri quidam destituta solatio, sed nobili uallata multitudine filiorum, nam decem filios habuisse dicitur, quorum septem mares et tres femine fuisse perhibentur. 100|Quadam autem uice dum mater ab eis offenditur, maledictionem suam filiis imprecatur; 101|subito maledictionem matris diuina uindicta subsequitur, et omnes pena simili et horribili feriuntur. 102|Nam omnes tremore membrorum omnium horribiliter sunt percussi, quapropter nimium dolentes et suorum ciuium oculos non ferentes per totum orbem uagari ceperunt et quocumque ibant omnium in se conuertebant aspectum. 103|Ex hiis autem duo, frater et soror, Paulus scilicet et Palladia, Yponiam uenerunt et ipsi Augustino ibidem episcopo que sibi contingerant narrauerunt. 104|Cum ergo iam quindecim diebus ante Pascha ecclesiam beati Stephani frequentantes sanitatem ab ipso martyre multis precibus postulassent, in ipso die Pasche, cum frequens populus presens esset, unus ex eis, scilicet Paulus, repente cancellum introiuit et ante altare in oratione cum multa fide et reuerentia se prostrauit; 105|et cum astantes rei exitum expectarent, subito surrexit sanus, a tremore corporis deinceps alienus. 106|Cum autem ad Augustinum fuisset adductus, ipse eum ad populum protulit et sequenti die libellum de narratione illius eis recitandum promisit. 107|Cum autem sic ad populum loqueretur et soror illius ibidem omnibus membris tremens assisteret, surgens illa e medio beati Stephani cancellos intrauit et statim uelut obdormiens subito sana surrexit. 108|Ipsa similiter in medium producitur et de utriusque sanitate deo et beato Stephano immense gratie referentur. 109|Orosius namque a Ieronimo ad Augustinum rediens quasdam reliquias sancti Stephani detulit, ad quas predicta et alia plura miracula facta sunt.

     110|Notandum autem quod beatus Stephanus hac die passus non est, sed ea die ut dicitur qua eius inuentio celebratur. 111|Cuius autem inuentio hac die dicitur extitisse, sed quare festa mutata sunt dicetur cum de inuentione agetur. 112|Ad presens autem hoc dixisse sufficiat quod duplici de causa ecclesia hec tria festa que sequuntur natiuitatem domini sic uoluit ordinare. 113|Prima est ut Christo sponso et capiti omnes sui comites adiungantur; 114|natus enim Christus, sponsus ecclesie, in hunc mundum tres sibi comites adiunxit, de quibus comitibus dicitur in Canticis: 'Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex milibus'; 115|candidus quantum ad Iohannem euangelistam pretiosum confessorem, rubicundus quantum ad Stephanum protomartyrem, electus ex milibus quantum ad turbam innocentium uirginalem. 116|Secunda ratio est ut sic ecclesia omnium martyrum genera secundum gradum dignitatis in simul adunaret, quorum quidem martyrii Christi natiuitas causa fuit. 117|Est enim triplex martyrium, unum uoluntate et opere, secundum uoluntate sed non opere, tertium opere, sed non uoluntate; 118|primum fuit in beato Stephano, secundum in beato Iohanne, tertium in Innocentibus.


Profil blogu, kontakt — Grafickou šablonu vytvořila MonilicaNahoru ↑