Tohoto světce mám nějak ráda. Škoda, že v Oktávu a zvláště v naší provincii se na něj spíše zapomíná.
[XI · DE SANCTO THOMA CANTVARIENSI]
DE NOMINE
1|Thomas interpretatur abyssus, geminus uel sectus. 2|Abyssus id est profundus in humiliatione, quod patet in cilicio et pedum pauperum lotione; 3|geminus in prelatione quia geminate prefuit, scilicet uerbo et exemplo; sectus in passione.
DE SANCTO THOMA CANTVARIENSI XI
4|Thomas Cantuariensis, dum in curia regis Anglie consisteret et quedam ibidem fieri contraria religioni uideret, curiam ipsam deseruit et Cantuariensi archiepiscopo se commisit. 5|A quo archidiaconus factus, ad preces tamen ipsius episcopi regis cancellariam suscepit ut prudentia qua erat preditus malignorum in ecclesiam prohiberet insultus. 6|Quem adeo rex dilexit ut post decessum archiepiscopi eum in cathedralem honorem procurauerit sublimari. 7|Qui, licet plurimum resisteret, tandem ob obedientie preceptum humeros supposuit ad portandum. 8|Subito autem in uirum alterum permutatur et caro eius cilicio et ieiuniis maceratur. 9|Non solum enim cilicium pro camisia deferebat, sed etiam femoralia cilicina usque ad poplitem baiulabat. 10|Sanctitatem autem suam ita subtiliter occultabat ut saluo semper honestatis rigore sub decentia uestium et apparatu utensilium concordaret moribus singulorum. 11|Tredecim pauperum pedes cotidie curuatis genibus abluebat et refectos datis cuilibet quatuor argenteis remittebat. 12|Rex autem ad uoluntatem suam in detrimentum ecclesie ipsum inflectere nitebatur, uolens ut consuetudines quas contra libertatem ecclesie precedessores sui habuerant ab eodem similiter firmarentur. 13|Qui, dum omnino assentire noluit, contra se iram regis et principum prouocauit. 14|Quadam autem uice sic ipse cum aliis episcopis a rege artatus ut etiam sibi mortis sententiam minaretur magnorum uirorum deceptus consiliis uerbotenus assensum prebuit uoto regis. 15|Verum ex hoc uidens animarum periculum imminere, se ipsum postmodum in penitentia grauius cruciauit et ab altaris officio se suspendit quousque a summo pontifice restitui mereretur. 16|Requirit denique rex ut quod uerbo dixerat scripto firmaret. 17|Cui uiriliter contradixit et a curia erectam sibi baiulans crucem discessit, conclamantibus impiis contra eum: 18|«Capite furem, suspendite proditorem!». 19|Et ecce duo magni proceres et fideles ad eum infusis lacrimis uenientes sub iuramento asserunt quod in eius mortem multi proceres coniurarunt. 20|Vir igitur Dei, ecclesie magis quam sibi metuens, fugam iniit et Senonis a papa Alexandro susceptus et in monasterio Pontiniacensi commendatus, postmodum in Franciam usque deuenit. 21|Rex uero, dum Romam misisset ut legati uenirent qui hoc negotium diffinirent, omnino repulsam patitur et ob hoc in iram contra archiepiscopum amplius concitatur. 22|Vnde omnia que erant archiepiscopi et suorum diripuit et totam eius progeniem exilio condempnauit, nequaquam deferens conditioni uel sexui, ordini uel etati. 23|Ipse autem pro rege et regno Anglie cotidie exorabat. 24|Reuelatur autem archiepiscopo quod ad suam esset ecclesiam rediturus et ad Christum cum palma martyrii migraturus. 25|Septimo igitur anno sui exilii redire conceditur et a cunctis cum honore suscipitur. 26|Per aliquot dies ante eius martyrium iuuenis quidam de corpore exiens et postmodum miraculose rediens aiebat quod usque ad summum sanctorum ordinem deductus sit; 27|et inter apostolos sedem quandam uacuam uidit. 28|Percunctanti autem cuius esset hec sedes, angelus respondit quod cuidam magno sacerdoti Anglorum a domino seruabatur. 29|Sacerdos quidam missam de beata uirgine cotidie celebrabat. 30|Qui archiepiscopo accusatus, ab eo accersitus et tamquam ydiota et inscius ab officio suspenditur. 31|Cum autem beatus Thomas cilicium suum suere deberet et sub lecto ipsum abscondisset ut ad suendum horam captaret, beata Maria sacerdoti apparuit dicens: 32|«Vade ad archiepiscopum eique dicas quod illa ob cuius amorem missas dicebas eius cilicium quod est in tali loco consuit et setam rubeam de qua illud consuit ibidem reliquit. 33|Illa igitur sibi mittit quod interdictum quod tibi fecerat debeat relaxare». 34|Quod ille audiens et ita inueniens stupuit et interdictum relaxans sacerdotem hoc habere secretum precepit. 35|Defendit ut prius iura ecclesie nec a rege flectitur ui uel prece. 36|Cum ergo nullatenus flecti posset, ecce milites regis armati ueniunt et ubi archiepiscopus sit uociferando requirunt. 37|Monachis autem ecclesiam claudentibus, ipse illam reserauit. 38|Quibus ille occurrens dixit: «Ecce ego. Quid uultis?». 39|Et illi: «Venimus ut occidaris et ultra uiuere non ualebis». 40|Quibus ille dixit: 41|«Ego pro deo mori paratus sum et pro defensione iustitie et ecclesie libertate. 42|Si igitur me queritis, ex parte dei omnipotentis et sub anathemate prohibeo ne horum cuiquam aliquatenus noceatis; 43|Deo autem et beate Marie et sanctis omnibus et beato Dionysio causam ecclesie et me ipsum commendo». 44|Hiis dictis uenerandum caput gladiis impiorum impetitur, sacra capitis corona preciditur, cerebrum per ecclesie pauimentum dispergitur et sic martyr domino consecratur anno ab incarnatione domini mclxxiv. 45|Dum igitur clerici requiem eternam inciperent et pro eo missam agerent defunctorum, subito, ut aiunt, angelorum chori astantes uoces cantantium interrumpunt, martyris missam incipiunt, 'letabitur iustus' concinunt et ceteri clerici prosequuntur. 46|Hec est uera mutatio dextre excelsi, dum cantus meroris uertitur in canticum laudis, dum illum cui defunctorum suffragia inchoauerant martyrum postmodum hymnis laudant. 47|Reuera eximia comprobatur sanctitate preditus et martyr domini gloriosus quem tanto honore angeli preuenerunt et sanctorum martyrum cathalogo ascripserunt. 48|Passus est sanctus iste pro ecclesia et in ecclesia, in loco sacro et tempore sacro, inter manus sacerdotum et religiosorum, ut patientis sanctitas et persequentium crudelitas ostendatur.
49|Multa insuper et alia miracula per sanctum suum dominus operari dignatus est. 50|Meritis enim eius cecis uisus, surdis auditus, claudis gressus, uita mortuis restituta sunt. 51|Porro aqua qua panni conspersi eius sanguine lauabantur multis extitit in medelam.
52|Quedam domina de Anglia uarios oculos habere ob lasciuiam et maiorem pulchritudinem affectabat. 53|Super hoc uotum uouens nudis pedibus sepulcrum beati Thome uisitauit. 54|Que cum in oratione prostrata iaceret, surgens inuenit se penitus excecatam. 55|Statimque penitens cepit rogare beatum Thomam ut iam non uarios, sed saltem suos sibi redderet. 56|Quod tandem cum multa difficultate uix ualuit obtinere.
57|Quidam autem illusor aquam simplicem pro aqua sancti Thome domino suo in pixide obtulit conuiuanti. 58|Qui dominus ait: 59|Si nihil mihi unquam furatus fuisti, sanctus Thomas aquam huc te deferre permittat; 60|si autem reus furti existis, aqua ipsa protinus euanescat«. 61|Huic dicto ille consensit, sciens quod pixidem aqua nuper implesset. 62|Mira res. Pixidem continuo aperuerunt et uacuam inuenerunt. 63|Sicque seruiens et in mendacio deprehenditur et furti reus euidentius comprobatur.
64|Auis quedam docta loqui, cum nisus eam insequeretur, sicut didicerat cepit clamare: 65|»Sancte Thoma adiuua me!« 66|et statim nisus mortuus cecidit et illa euasit.
67|Quidam quem sanctus Thomas ualde dilexerat, cum grauiter infirmaretur, iuit ad eius tumbam et pro sanitate rogauit et ad libitum impetrauit. 68|Sed dum sanatus rediret, cogitare cepit quod illa sanitas anime sue forsitan non expediret. 69|Vnde iterum rediens ad sepulcrum orauit ut si non esset utile anime sue continuo infirmitas ipsa rediret. 70|Statimque infirmitas rediit sicut prius.
71|In eius autem interfectores in tantum ultio diuina deseuit ut alii digitos dentibus frustatim discerpentes, alii sanie defluentes, alii paralisi dissoluti, alii amentes effecti miserabiliter interirent.
Tento příspěvek ještě nikdo nekomentoval. Můžeš být první!